# Compendium anatomicum 27

Lorenz Heister, Compendium anatomicum, CORRIGENDA ET ADDENDA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lorenz-heister/compendium-anatomicum/27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lorenz-heister/compendium-anatomicum/27

Si anatomico cultro examinantur; primum in generationis principio membranas aemulantur, (a) quae ex variis fibris & vasis sunt compositae: haec sensim fiunt cartilaginea, & lamellas componunt; harum lamellarum varia nova fibrarum & lamellarum sibi invicem superinducuntur plana (b) quae sensim firmiora reddita, & ope fibrillarum claviculis similium (c) arctius compacta os constituunt, quod, quo crassius, eo plures lamellae sibi invicem incumbunt. (d) 9. Differunt ossa quantitate, qualitate, cavitatibus, figura, & usu, ut ex specialiori consideratione manifestum erit; Sed antequam ad hanc accedimus, generalia quaedam de ossibus praemittamus, necesse est. 10. In quovis osse consideranda occurrunt, 1. 08 ipsum 2. cavitates in eo occurrentes, 3. ossium coniunctiones, 4. usus. 11. In osse ipso consideramus tria, 1. corpus ossis, quod diaphysis audit Galeno (e) 2. apophyses, 3. epiphyses. 12. Corpus offis dicitur pars ossis principalis & maxima, quae reliquarum fundamentum est. (a) vid Harvaeus de Gener. animal. Exercit. LVI. & Kerkring. Osteogenia Foetus, (b) Malpighius Anatome Plantarum (c) Gaoliardi Anat. Ossium Part. 1. cap. I. obs. II. (d) Havers Osteologia. (e) Administr. Anat. V. 13. Apophysis est ossis protuberantia ex corpore (12) enata, cuius vera pars est continua.

---

Lorenz Heister, Compendium anatomicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Compendium_anatomicum.
