# Compendium anatomicum 29

Lorenz Heister, Compendium anatomicum, CORRIGENDA ET ADDENDA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lorenz-heister/compendium-anatomicum/29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lorenz-heister/compendium-anatomicum/29

Circa hunc coalitum corpus ossis esse tenerrimum: 19. Ulsus epiphysium (17) in adultis & infantibus varius est. 20. In adultis 1. ossibus medullosis pro operculo esse, ne medulla effluat. 2. Fabricae articulorum cum motu amplitudine sua famulari, ut motus certior esse possit. 3. Cellulis suis conferre ad levitatem ossium. 4. Prominentiis suis circa tendines vim musculorum augere. 5. Musculorum extremitates suscipere. 6. Ligamentis, quae articulationibus inserviunt firmam cohaesionem praebere, & cum eis vasis sanguiferis introitum concedere. 21. Usus infantibus proprii sunt 1. ut in utero melius complicari & in angustiori spatio contineri queant. 2. Vt ossa, quamdiu homo crescit, commodius elongari & ad debitam magnitudinem extendi possint. 3. Vt sua mollitie in pueris impediant frequentiores fracturas ossium, quae alias facile acciderent in frequenti puerorum lapsu. 22. Cavitates (10) aliae articulationum gratia factae sunt, aliae vero ob alias causas. Priores vel cotyle vel glene vocantur, in integro homine ampliores existentes, quam in sceleto, ob eminentias cartilagineas in sceleto ablatas quibus firmior fit articulatio, atque humorem continent mucilaginosum, ex peculiaribus glandulis (f) & membranis secretum, qui ossa pro motu faciliori lubricat. () Eanets leo elus. 23. Cavitates articulationibus non inservientes sunt vel internae vel externae. Illae si majores, medullam, si minores, succum medullosum continent, & cellulae seu cavernulae ossium vocantur. 24. Externae pro diversitate figurae, fovea, fossa, foramen, canalis sive ductus, sinus, sulcus, incisura &c. audiunt.

---

Lorenz Heister, Compendium anatomicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Compendium_anatomicum.
