Latin
DE SCELETO
Lorenz Heister, Compendium anatomicum 30
Unproofread scanNot analysed yet
DE SCELETO. 25. De ossium iuncturis (10) nihil a tyronibus distincte percipi potest, nisi prius speciali ossium notitia instructi sint, ideoque de his in fine dicturi sumus, &iam ad sceleti (4) explicationem progredimur. 26. Dividitur in Caput, truncum &extremitates seu artus. 27. Caput est, quod supremae sive primae colli vertebrae insistit, ac dividitur in Cranium, &maxillas. 28. Cranium est illa pars capitis, magnam illam osseam cavitatem, efficiens, quae cerebrum alias includit. 29. In hoc consideramus in genere figuram, superficiem exteriorem &interiorem, magnitudinem, crassitiem inaequalem, substantiam, compositionem, ex octo ossibus; connexionem per suturas; usus. 30. Octo illa ossa sunt os frontis, duo parietalia, duo temporum, occipitale, sphenoides, ðmoides. 31. Os frontis, quod &Coronale dictum, est primum cranii es: in quo notamus situm, figuram, connexionem, statum in infante, crassitiem, superficiem internam, in qua fovea &eminentia annotanda, quibus adhaeret sinus longitudinalis durae matris; In superficie externa, locus, ubi siti sunt musculi frontales, &temporales, atque annulus cartilagineus; apophyses septem; denique foramina, &sinus frontales cum eorum usu. 32.