# Compendium anatomicum 34

Lorenz Heister, Compendium anatomicum, DE SCELETO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lorenz-heister/compendium-anatomicum/34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lorenz-heister/compendium-anatomicum/34

48. Quintum par ossa spongiosa inferiora. In quibus ethymologiam, circumferentiam, situm, substantiam, usum. 49. Sextum par Ossa palati: in quibus ethymologiam circumferentiam, connexionem, figuram, sulcum in superiori superficie, usum 1. ad vocem, 2. ad sustentationem membranae palatinae & uvulae, apophysin parvam, crassitiem diversam. 50. Ultimum sive decimum tertium maxillae huius os, quod impar est, Vonter appellatur: in quo figuram, situm, circumferentiam, connexionem, septi narium compositionem examinamus. 51. Restant hic considerandae magnae illae fossae, in quibus oculi locantur, orbitae dictae; quae componuntur ex concursu sex ossium 1. coronalis 2. sphenoidei, 3. plani 4. iugalis, 5. maxillaris, 6. lacrymalis. 52. In his notamus figuram, principium & fundum; loca 1. ubi musculi oculorum & palpebrarum puncta fixa habent. 2. ubi glandula & caruncula lacrymalis locantur; foramina, usum. 53. Maxilla inferior est os illud mobile capitis inferiorem dentium seriem continens, a cuius mobilitate praecipuum manducationis negotium dependet. 54. In hac consideramus 1. os ipsum 2. dentes 55.

---

Lorenz Heister, Compendium anatomicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Compendium_anatomicum.
