Latin
DEOSSIBVS TRVNCI
Lorenz Heister, Compendium anatomicum 38
Unproofread scanNot analysed yet
In vertebris in genere consideranda sunt cor pus, septem apophyses, epiphysesque cartilagineae, articulatio, qua quaelibet recipit alteram, &vicissim ab altera recipitur; foramen unum proprium magnum, &quatuor communia, duo in quovis latere, quae nervi transeunt. 74. In adultis ex uno constant frusto; in pueris ex tribus corpus enim &duo latera distincta sunt ossa: &in his adhuc desunt apophyses spinosae. 75. Collum ex septem constat vertebris, in quibus rursus quaedam in genere, quaedam in specie consideranda se offerunt. 76. In genere colli vertebrae reliquis sunt minores, substantia tamen caeteris solidior; corpus minus rotundum &quasi compressum; apophyses habent riovem; apophyses tranversales sunt perforatae; hae &spinosae sunt bifurcatae; (exceptis duabus ultimis) 77. In specie prima vertebra peculiare habet nomen, &Atlas dicitur; caret corpore &apophysi spinosa; ejus substantia reliquis folidior; supra &infra recipit, &non recipitur. Caput in eius anteriori parte articulatur, quo in articulo caput flectitur &extenditur: eius foramen proprium est omnium maximum; ligamentum quoddam habet semicirculare, quod processum dentiformen alterae vertebrae amplectitur. 78. In altera vertebra, Epistrophaeus sive axis dicta, consideramus nomen, apophysin odontoidem, articulationem singularem, &motum capitis super hac rotatorium. 79. Tertiae vetebrae quidam nomen axis tribuunt, quae vero nihil habet, quod axi simile est; sed in hac &in reliquis colli nihil peculiare occurrit, quod non iam in genere fuerit dictum. 80. Dorsum sive thorax duodecim habet vertebras; in quibus in genere notamus magnitudinem mediam inter colli &lumborum vertebras; apophyses spinosas longissimas, &(exceptis duabus. ultimis) valde inclinatas; cartilagines inter corpora minores quam in collo. ut motum laxum pectori non convenientem impediant; apophyses transversas crassiores &fovea donatas, ob articulationem cum costis, quem in finem etiam in lateribus duorum corporum iunctorum una eminentia parva excavata conspicitur: foramina 12. pro exitu nervorum.