Latin
DEOSSIBVS TRVNCI
Lorenz Heister, Compendium anatomicum 41
Unproofread scanNot analysed yet
93. Partes habet corpus &extremitates; in corpore notamus superficiem internam &externam, labrum interius &exterius, superius &inferius, ac sulcum in labro inferiori vasa costalia condentem. 94. In extremitatibus anterioribus cartilagines sunt &septem verae cum sterno iunguntur, octava nona &decima cum septima cohaerent; reliquarum extremitates anteriores liberae sunt inter musculos abdominis. In extremitatibus posterioribus in plerisque duo observantur capitula, quae cum vertebris dorsi iunguntur. 95. In sterno, definitionem, situm, figuram, statum in infante, numerum ossium, partem ensiformen, sive xyphoidem, eius figuram &usum; partem superiorem sterni, in qua cavitates pro clavicularum articulo; partem mediam, quae angustissima; inferiorem, quae latior; usum sterni 1. partem anteriorem pectoris formare. 2. costas &claviculas sustentare, 3. defendere partes pectori inclusas, 4. Inservire insertioni mediastini &musculorum variorum. 96. Ultimam trunci partem constituunt duo ossa innominata: in quibus nomen, situm, connexionem, statum in foeminis, divisionem in tria ossa, ileum, ischium sive coxendicis atque pubis in pueris &infantibus, quae per cartilaginem concrescunt; superficiem externam &internam pro musculorum insertione; cristam &apophyses duas anteriores &duas posteriores; incisuras anteriores &posteriores, tuberositatem foramen magnum, acetabulum, in quo supercilia, minorem cavitatem, &incisuram tum eorum usu notamus. 97. Usus horum ossium est L sustentatio spinae omniumque partium superiorum, 2. iunctura cum, femoribus, 3. musculorum multorum insertio, 4. formatio pelvis &defensio partium contentarum.