Latin
DE EXTREMITATIBVS SIVE ARTVBVS
Lorenz Heister, Compendium anatomicum 45
Unproofread scanNot analysed yet
In carpo consideranda definitio, siris, ossicula octo; horum irregularis figura, connexio, dorsum convexùm, pars opposita concava pro commodiori tendinum &vasorum ad manum digitosque transitu; ordo duplex; prior superius capitulum, pro articulo cum radio, inferius cavitatem efficit pro receptione ordinis posterioris, qui cum ossibus metacarpi iungitur; hinc articulus ossium carpi triplex est: 1. inter se, 2. cum cubito, 3. cum metacarpo. 114. In Metacarpo examinanda ossa quatuor eorumque triplex articulatio; atque in quovis osse corpus &extremitates; in corporibus figuram observamus teretem, cavitates pro medulla, magnitudinem ossa digitorum superantem. Pars gibba dorsum manus, concava volam conficit, corpora a se invicem distant, &interstitia musculis interosseis dictis, digitos moventibus replentur, capitula vero sive extremitates iunctae sunt. Magnitudine inter se differunt; illud enim, quod digitum minimum sustentat, minimum est; subsequentia versus pollicem sensim fiunt maiora, aliter quam ossa digitorum. Extremitas carpo iuncta irregularis est figurae; sed quae digitos tangit, capitula habet satis magna, quae cum cavitate glenoidea digitorum articulantur. 115. In digitis notamus situm, numerum, nomina cuique peculiaria, (ut pollex, index, medius, annularis, auricularis) ossa tria in unoquoque, quae tres phalangas conficiunt, quarum superiores semper majores inferioribus. Superficies earum exterior gibbosa est, interior plana &concava ob prehensionis commoditatem. Prima phalanga, ubi cum capitulis metacarpi iungitur, cavitatem habet glenoideam &motum quaquaversum. In altero extremo duo capitula, cum duabus cavitatibus secundae iuncta, ubi flexio tantum &extensio fieri potest; quod eodem modo inter secundam &tertiam se habet. In superiori extremo phalangae secundae &tertiae inter duas cavitates eminentia adest, eundem habens usum cum olecrano. Extremitas ultima tertiae phalangae apicem habet multo latiorem, quam corpus. 116. Pollex in specie crassiora habet ossa, &figura primi, articulatio, situsque conveniunt cum ossibus metacarpi; verum motu differt. Articulatio autem primae phalangae cum secunda &secundae cum tertia conveniunt cum articulatione &motu secundae &tertiae digitorum. In reliquis digitis nihil peculiare notandum occurrit. 117. Restant ossa sesamoidea manus, sed de his infra. 118.