Latin
DE EXTREMITATIBVS SIVE ARTVBVS
Lorenz Heister, Compendium anatomicum 47
Unproofread scanNot analysed yet
In corpore tres spinas, quarum exteriori ligamentum interosseum iungitur fibulam cum hoc coniungens; anterior acutissima sola cute &periostio tecta, hinc dolorum valde sensibilium saepe caussa. Denique cavitatem pro medulla habet. 128. In fibula, quae &perone audit, examinamus situm &iuncturam, longitudinem, crassitiem, flexibilitatem, capitulum superius, quod articulationem cum femore non attingit, sed tantum tibiae iungitur: inferius, malleolus externus dictum, ad articulum cum tarso concurrit, &sua eminentia luxationem praecavet. Corpus triangulare est, &a tibia distat; eius spinae acutiori ligamentum inseritur interosseum, quod cum tota fibula pro commodiori insertione musculorum pedis extremi inservit: motum tibiae sequitur, nullum habens peculiarem. 129. In pede extremo consideramus situm, longitudinem in homine songissimam; dorsum, plantam, quae concava, ne vasa comprimantur in incessu; partes, quibus insistimus; divisionem in tarsum, metatarsum, digitos &ossa sesamoidea. 130. In farso notamus situm, numerum septenarium ossium, eorum nomina, figuram irregularem, articulationem &connexionem perligamenta fortissima. 131. 1. In Astragulo situm, articulationem, facies quinque superiorem convexam, anteriorem, capitulum. 132. 2. In Calcaneo sen osse calcis situm, magnitudinem, ethymologiam, articulationem cum astragulo &cuboide, apophysin, locum infertionis tendinis Achillis. In latere interiori excavationem pro tuto vasorum tranfitu ad metatarsum. 133. 3. In Naviculari seu Scaphoide ethymologiam, situm, articulationem, cavitatem glenoideam, tres facies anteriores, ossa cuneiformia excipientes. 134. 4. In culuide situm, articulationem, locum in quo os fesa moideum frequenter reperitur. 135. In ossibus tribum cunifonibus nomen, situm, atti culationem, magnitudinem diversam. 2 136.