Latin
DE NUMERO OSSIUM
Lorenz Heister, Compendium anatomicum 48-2
Unproofread scanNot analysed yet
DE NUMERO OSSIUM. 139. Absolutis sic ossibus facile erit numerum eorum nosse, in quo determinando Autores tantopere variant In adultis frequentissime reperiuntur 258: in pueris maior quidem est numerus, verum incertior. Itaque in carite enarravimus 69. ex quibus cranium una cum ossiculis auditus habet 14. maxilla superior 13. inferior 1. dentes 32. os hyoides 5 larynx 4. 140. In trunco adsunt 24 vertebrae, totidem costae, sternum 1. os sacrum 1 os coccygis 1. ossa innominata 2. 141. Extremitates obtinent scapulas 2 claviculas 2. ossa humeri 2. ulnas 2. radios a carpi 16. metacarpi 8. digitorum 30. ossa femoris 2. tibias 2. fibulas 2. patellas 2 tarsi 14. metatarsi 10. digitorum 26. sefamoidea 14. Ergo coniunctim 258. DE IUINCTURIS SIVE AR! ICULATIONIBUS OSSIUM. 142. De iuncturis ossium quarum scientia in chirurgia adeo necessaria, Anatomici vulgo agere solent in principio osteologiae, quod ego, cognitis prius ossibus, rectius fieri existimo. 143. Nomina iis veteres imposuerunt Graeca a figura articuli &medis coniungentis desumta: in quorum explicatione, quia Autores immensum variant, sequenti modo eas ex mente Galem &Hippocratio optime dispesci posse credidi; de quibus autem alio tempore prolixius &accuratius acturi sumus. (b) vid. Trovvii disset, sapra citatam, 144.