# Compendium anatomicum 48

Lorenz Heister, Compendium anatomicum, DE EXTREMITATIBVS SIVE ARTVBVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lorenz-heister/compendium-anatomicum/48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lorenz-heister/compendium-anatomicum/48

In Metatarso nutamus fitum, ossaquinque, in quibus corpora teretia, superius conuexa, inferius concava, interstita pro collocatione musculorum interosseorum; capitula posteriora, cum tarso iuncta, inaequalia, anteriora rotunda pro articulo cum digitio, & eminent, ut vim musculorum digitos flectentium augeant, magnitudinem diversam horum ossium; apophysin in quinti ossis capitulo posteriori, cui pes insistit. 137. In digitis pedum pleraque ita se habent, ut in manuum; attamen tredecim tantum hic inveniuntur ossa, longe minora & tenuiora quam in manibus, (si pollex excipiatur): motum habent strictiorem, digitorum maximus est pollex, quamvis solum duo habeat internodia, reliqui sensim minores. 138. Supersiit officula sesamoidea: quae sunt ossicula ad figuram seminis sesami saepe accedentia Quorum situs T. in pollicibus manuum & pedum, in quolibet plerumque duo. 2. unum in iunctura metacarpi & digiti auricularis. 3. unum in quovis condylo externo femoris (h) 4. sub osse cuboide tarsi. Coniunctim in toto corpore XIV. In his notamus connexionem, magnitudinem figuram diversam & irregularem, ea in iunioribus cartilaginea esse, idcirco facilius in senibus reperiri, musculis pro trochleis inservire.

---

Lorenz Heister, Compendium anatomicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Compendium_anatomicum.
