Latin
DE PERIOSTIO, MEDULLA, LIGAMENTIS ET
Lorenz Heister, Compendium anatomicum 49-2
Unproofread scanNot analysed yet
DE PERIOSTIO, MEDULLA, LIGAMENTIS ET CARTILAGINIBUS. 145. Periostium, est membrana nerveo-vasculosa, omnia ossa externe &interne proxime investiens, dentibus, quantum super gingivas eminent, exceptis; hinc in externum &internum dividitur. 146. Constituit rudimenta ossium in utero, organum est secretionis materiae osseae, &ossa ab hoc accretionem, augmentum &nutritionem capiunt, eaque innumeris foraminulis penetrat. Ossibus sensum largitur, nam hoc orbata uri &secari possunt sine dolore. Terminum &figuram praescribit ossibus: nam ubi laesum est, exostoses, tophi, caries &c. oriuntur. Diversam in variis partibus habet crassitiem; internum tamen exteriori est tenuius &ossa intus nutrit; hoc vasa recipit per singulares canales ossibus insculptos, eaque cum medulla communicat. 147. Medulla est substantia oleosa, pinguis, subtilis, in minutissimis vesiculis secreta, &contenta in plerisque ossium cavitatibus. Hoc subtile oleum interstitiis fibranum ossearum se insinuans, ossa ab ariditate &fragilitate praeservat, sed non nutrit. 148. Ligamenta ossium sunt vincula robusta, nunc membranacea, nunc nervea aut tendinea, colligandis ossibus destinata. 149. Cartilagines denique ad ossa pertinent, quae sunt partes ossibus aemulae, elasticae, nihil vero meditullii aut medullosi continentes, 150. Cinguntur suo perichondrio, &1. ad ossa coniungenda, 2. ad cavitates formandas articulorum, 3. ad extrema ossium obducenda, eaque polita &laevia reddendo, ubicunque eorum motus requiritur, inserviunt.