# Compendium anatomicum 50

Lorenz Heister, Compendium anatomicum, DE PERIOSTIO, MEDULLA, LIGAMENTIS ET. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lorenz-heister/compendium-anatomicum/50
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lorenz-heister/compendium-anatomicum/50

DE ANATOME IN GENERE. 151. Anatome vulgo Anatomia est ars docens fabricam & usum partium Corporis Humani. 152. Obiectum ejus primarium est Corpus Humanum; Secundarium vero quaevis alia animalia, ut per haec illud melius cognoscatur, & interdum defectum cadaverum humanorum suppleant. Vocatur haec bestiarum Anatome Zootomia, item Anatomia comparativa. 153. Subiectum Anatomiae dicitur Anatomicus, qui sit vir cadaveribus dissecandis perspicueque demonstrandis peritus, ut Spectatores inde structuram partium rite addiscere possint. 154. Media, quibus Anatomicus haec perficit sunt praecipue sectio, sive cadaverum incisio, iniectiones, microscopia, aliaque instrumenta, de quibus mox seorsim dicemus; media vero, quibus discentes habitum in hac arte sibi comparant, est 1. diligens observatio, quando boni Anatomici cadavera incidunt. 2. imitatio, 3. bonorum Autorum lectio. 155. Finis Anatomes multiplex est: primarius tamen est operum mirabilium Supremi Numinis in Corpore Humano cognitio & admiratio; cum artificiosissimae fabricae contemplatio, partium admiranda figura, connexio, communicatio & usus, Creatoris non solum existentiam, sed & immensam & stupendam sapientiam manifestissime contra Atheos demonstrent, & ad cultum ac venerationem eius invitent: ideoque finis primarius Anatomiae gloria Dei esto. Atque sensu hoc Anatomia Philosophica, imo Theologica vocari potest, omnibus verae sapientiae ac Theologiae cultoribus utilissima. 156.

---

Lorenz Heister, Compendium anatomicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Compendium_anatomicum.
