Latin
DE PERIOSTIO, MEDULLA, LIGAMENTIS ET
Lorenz Heister, Compendium anatomicum 51
Unproofread scanNot analysed yet
Fines secundarii plures sunt, inter quos primum ponimus sanitatem, (quem alii primarium constituunt) quo, cognita fabrica corporis humani, morbi eo facilius praeveniantur atque curentur: a quo fine Anatomia Medica audit; 2) ut, si iussu Magistratus cadavera ad causas mortis violentas inquirendas aperiuntur, vulneris vera relatio &renunciatio atque aptum iudicium dari possit, utrum mortuus ex plaga accepta veneno, aliave causa violenta interierit, an ob causam internam mortuus sit; quod profecto sine accurata Anatomes cognitione fieri non potest; atque hanc Anatomiam Forensem &luridicam appellare possumus, Iure Consultis profecto valde necessariam, qui ea ipsa sagacius de impotentia, causis divortii, aliisque casibus Medico-legalibus pronunciare poterunt. 3) Quando cadavera morbis defuncta dissecamus, ob caussas morborum &mortis investigandas; &hanc Anatomiam Practicam vocant, quia in Praxi Medica magnam habet utilitatem; dum multae abditae morborum caussae ea detectae sunt, &adhuc deteguntur, quae alias latuissent, quo ipso dein felicius curantur: exemplo calculi vesicae, Empyematis, Ascitis, Hydroceles, Trepanationis &multorum aliorum. 157. Hinc ob varios fines Anatomia alia Philosophica, Physica aut Theologica; alia Forensis, Medicolegalis aut luridica: alia Medica dici potest. Praeterea alia Anatomia Speculativa aut Theoretica audit, quando quidam ex inspectione cadaverum, dum alii prosecant, &ex libris fabricam Corporis Humani addiscunt, quantum pro scopo suo unicuique sufficit, &tales Anatomici Theoretici vocari possunt: quo sensu multi anatomen scire dicuntur, quamvis sectione cadaverum nunquam occupati fuerine. Quando vero cadavera incidendo, partes artificiose praeparando &pervestigando nos exercemus, Anatomia Practica aut exercitata vocatur, talesque Anatomici Practici appellantur. 158.