# Compendium anatomicum 51

Lorenz Heister, Compendium anatomicum, DE PERIOSTIO, MEDULLA, LIGAMENTIS ET. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lorenz-heister/compendium-anatomicum/51
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lorenz-heister/compendium-anatomicum/51

Fines secundarii plures sunt, inter quos primum ponimus sanitatem, (quem alii primarium constituunt) quo, cognita fabrica corporis humani, morbi eo facilius praeveniantur atque curentur: a quo fine Anatomia Medica audit; 2) ut, si iussu Magistratus cadavera ad causas mortis violentas inquirendas aperiuntur, vulneris vera relatio & renunciatio atque aptum iudicium dari possit, utrum mortuus ex plaga accepta veneno, aliave causa violenta interierit, an ob causam internam mortuus sit; quod profecto sine accurata Anatomes cognitione fieri non potest; atque hanc Anatomiam Forensem & luridicam appellare possumus, Iure Consultis profecto valde necessariam, qui ea ipsa sagacius de impotentia, causis divortii, aliisque casibus Medico-legalibus pronunciare poterunt. 3) Quando cadavera morbis defuncta dissecamus, ob caussas morborum & mortis investigandas; & hanc Anatomiam Practicam vocant, quia in Praxi Medica magnam habet utilitatem; dum multae abditae morborum caussae ea detectae sunt, & adhuc deteguntur, quae alias latuissent, quo ipso dein felicius curantur: exemplo calculi vesicae, Empyematis, Ascitis, Hydroceles, Trepanationis & multorum aliorum. 157. Hinc ob varios fines Anatomia alia Philosophica, Physica aut Theologica; alia Forensis, Medicolegalis aut luridica: alia Medica dici potest. Praeterea alia Anatomia Speculativa aut Theoretica audit, quando quidam ex inspectione cadaverum, dum alii prosecant, & ex libris fabricam Corporis Humani addiscunt, quantum pro scopo suo unicuique sufficit, & tales Anatomici Theoretici vocari possunt: quo sensu multi anatomen scire dicuntur, quamvis sectione cadaverum nunquam occupati fuerine. Quando vero cadavera incidendo, partes artificiose praeparando & pervestigando nos exercemus, Anatomia Practica aut exercitata vocatur, talesque Anatomici Practici appellantur. 158.

---

Lorenz Heister, Compendium anatomicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Compendium_anatomicum.
