# Compendium anatomicum 52

Lorenz Heister, Compendium anatomicum, DE PERIOSTIO, MEDULLA, LIGAMENTIS ET. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lorenz-heister/compendium-anatomicum/52
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lorenz-heister/compendium-anatomicum/52

Vnde patet, utilitatem Anatomes esse ingentem, eiusque scientiam Theologis, Iure Consultis & Philosophis valde esse necessariam; Medicos vero & Chirurgos salva conscientia ea carere non posse, si artem, quam profitentur, non in detrimentum generis humani, sed rite exercere cupiunt, quicquid stolidi quidam & homines mentis non compotes ogganiant, & in utilissimae huius artis opprobrium malitioso pectore eructant. DE INSTRVMENTIS ANATOMICIS. 159. Dividi Anatome potest in Osteologiam, partium duriorum doctrinam exhibens, de qua iam alias egimus; & Sarcologiam, partium mollium examen sistens, ad quam iam progrediendum, nisi prius de Instrumentis Anatomicis pauca proferre consultum esset: nam quia sine his perscrutatio ac demonstratio partium fieri non potest, idcirco idoneis Anatomicus instrumentis debet esse instructus, quorum quidem Auteres multa excogitarunt, ex quibus vero sequentia nobis sufficere videntur. 160. Tabula vel mensa Anatomica, pro cadavere imponendo. Asser vel tabula sectionibus vivorum animalium accommodatus, & funes, pro his animalibus ligandis. Cultri aliquot incisorii ex uno latere secantes, minores & maiores, (nam ancipites, sagittas, myrtifolia, curvos cum vel sine globulo in mucrone superfluos minusve reliquis idoneos existimo) forfex, volsella, forceps, hamuli, styli diversae crassitiei & Setae pro ductibus partium quarundam explorandis. Acus rectae & curvae cum filo crassiore; serra, scalpra vel cunei cum clava vel malleo & elevatorium pro cranio aperiendo. Tubuli diversae magnitudinis, pro vasis, ductibus, vesica, ventriculo, intestinis & pulmonibus inflandis, quae ultima vero folle commodius distenduntur. Microscopia pro partibus minoribus accuratius pervestigandis.

---

Lorenz Heister, Compendium anatomicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Compendium_anatomicum.
