# Compendium anatomicum 53-2

Lorenz Heister, Compendium anatomicum, TIONIBVS ET DIVISIONE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lorenz-heister/compendium-anatomicum/53-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lorenz-heister/compendium-anatomicum/53-2

TIONIBVS ET DIVISIONE. 161. His descriptis, antequam ad ipsas partes pergamus, utile esse duximus, primum de externis corporis humani appellationibus agere: ubi autem non communissimas & omnibus rusticis notas, nec eas, quae in speciali partium pervestigatione, ut in oculo, naso, aure, &c. explicandae occurrunt, sed tantum difficiliores & non omnibus cognitas indicabimus; de reliquis suo loco. 162. Dividitur Corpus Humanum in truncum & artus; Truncus constat ex capite, collo, thorace & abdomine; artus vero sive extremitates sunt manus & pedes. gle 163.

---

Lorenz Heister, Compendium anatomicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Compendium_anatomicum.
