# Compendium anatomicum 57

Lorenz Heister, Compendium anatomicum, TIONIBVS ET DIVISIONE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lorenz-heister/compendium-anatomicum/57
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lorenz-heister/compendium-anatomicum/57

Distinctio inter adipem & pinguedinem, secundum quam in homine non datur adeps. Vasa sanguifera arteriae & venae a partibus vicinis copiosa, nervi vero pauci, nam parum sentit. asa adiposa a quibusdam adduntur; quae vero a vasis lateralibus sanguiferorum non distincta esse arbitramur. Circulatio sive motus pinguedinis ex consumtione eius saepe valde celeri patet. Usus 1. defendere corpus contra frigus 2. contra salium acrimoniam. 3. cutis, musculorum aliarumque partium flexibilitatem conservare. 4. ad pulchritudinem facere. 5. forte penuriae tempore aliquo modo rursus pro nutrimento inservire. 172. PANNICVLVS CARNOSVS pro quarto tegumento comuni a multis describitur; qui quidem in bestiis adest, inter cutem & pinguedinem, cuius beneficio cutem movent & muscas abigunt; sed in homine non reperitur. 173. MEMBRANA MVSCVLORVM COMMVNIS quoque pro tegumento comuni a nosiullis describitur, pinguedini subiecta, & omnes musculos cingens; verum & haec immerito pro universali tegumento habetur, quia per totum corpus non est expansa, sed multis in locis deficit. 174. Sequuntur iam abdominis partes continentes sive integumenta propria, musculi scilicet abdominis & peritonaeum.

---

Lorenz Heister, Compendium anatomicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Compendium_anatomicum.
