# Compendium anatomicum 61

Lorenz Heister, Compendium anatomicum, TIONIBVS ET DIVISIONE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lorenz-heister/compendium-anatomicum/61
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lorenz-heister/compendium-anatomicum/61

Substantia ex smembrana tenuissima duplici marsupium formante. pinguedine in loculis sive cellulis adiposis contenta. Tarteriis a coeliaca copiosissimis. vasis q venis a vena portae, inprimis ramo splenico. nervis subtilissimis ab intercostali & pari vago. Cavitas inter duas membranas. Areolae. Foraminula plerumque adsunt, unde nomen Retis. Ductus adiposi Malpighii nil sunt nisi vasa lateralia sanguiferorum. Vsus. 1. lubricitate sua intestinorum motui inservire; 2. intestina fovere contra frigus; 3. bilis praeparationi inservire praebendo partem oleosam: quicquid enim ab omento refluit, hepar ingreditur; 4. acrimoniam humorum temperare, & 5. forte rursus nutrire in nutrimenti defectu sicut de pinguedine in genere dictum est. V.θ. Λγρ τα. ν. τοῦ 178. Circa 178. Circa VENTRICVLVM consideranda Definitio: Est pars membranacea, cava, figura utriculi luforii, ad cibum potumque recipiendum destinata. Situs obliquus sub diaphragmate inter hepar & lienem. sinistrum sive Cardia, quod altius dextro cum gula continuum. Orificiadextrum sive Pyloras cui intestina iunguntur, ubi valvula quasi seu sphincter, situm habens inclinatum. Fundus amplissimam & inferiorem eius partem denotat. Magnitudo varia, in heluonibus utplurimum maxima, & in viris maior, quam in foeminis.

---

Lorenz Heister, Compendium anatomicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Compendium_anatomicum.
