# Compendium anatomicum 67

Lorenz Heister, Compendium anatomicum, TIONIBVS ET DIVISIONE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lorenz-heister/compendium-anatomicum/67
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lorenz-heister/compendium-anatomicum/67

sistrato notata, sed pro arteriis Origo ex intestinis tenuibus omnibus, crassis rarissime, lymphatica tamen hic saepe observantur. Distinctio in lactea sprimi generis, ab intestinis ad mesenterii glandulas se extendentia. Lsecundi generis, a glandulis ad receptaculum, ubi eorum finis: quae prioribus ampliora, sed pauciora. Quidam etiam lactea tertii generis statuunt. Tempus optimum ea demonstrandi: duabus vel tribus horis post pastum in bestiis antea bene pastis & recens mactatis, quia tunc chylo turgent. Methodus demonstrandi: ductus thoracicus, de quo mox, filo est constringendus. Difficultas ea demonstrandi in hominibus, (1) quia non calidi aut mature satis dissecantur, 2) ob copiam pinguedinis in mesenterio. Valvulae refluxum impedientes, sed non ita frequentes ut in lymphaticis. Vsus, chylum ex intestinis ad cisternam deducere. Defectus in animalibus pennatis. 182. DVCTVS itized by Google Dic 182. DVCTVS THORACICVS seu chyliferus est vas sive canalis chylum e vasis lacteis, & lympham e lymphaticis recipiens, eaque ad venam subclaviam plerumque sinistram devehens. In quo notanda: Inventor Pecquetus Gallus An. 1651. Diu quidem ante hunc iam ab Eustachio lib. de Vena azygos, sed obscure nimis descriptus. Principium cisterna vel receptaculum chyli dictum, in vertebris lumborum situm, sub aorta, & vasis renis sinistri, reliquo ductu amplius. Finis in vena subclavia utplurimum sinistra. Progressus & situs sub aortae latere sinistro. Latitudo calami straminei crassioris. Methodus eum optime demonstrandi est, si in animali

---

Lorenz Heister, Compendium anatomicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Compendium_anatomicum.
