# Compendium anatomicum 70-2

Lorenz Heister, Compendium anatomicum, TIONIBVS ET DIVISIONE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lorenz-heister/compendium-anatomicum/70-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lorenz-heister/compendium-anatomicum/70-2

Vsus secernere liquorem, succum panci eaticum dictum, qui naturae est salivalis, & ad chylum attenuandum inservit. 185. HEPAR est viscus maximum abdominis, rubicundum. in dextro hypochondrio situm, bilis secretioni destinatum: in quo figura irregularis superne convexa laevis & aequalis inferne concava, inaequalis, Eminentia ubi vena portae hopar ingreditur, porta dicta. Divisto in lobos, in canibus; integrum magis in homine, vitulo, Latorum praecipue cum diaphragmate, Connexio ope aliisque in locis, a peritonaeo. I, Ligamentorum, Rotundi: cum umbilico, quod vena fuit umbilicalis in foetu. 2. Vasorum imprimis venae cavae & venae portae. Membrana hepar ambiens tenuis est cum peritonaeo continua. vasa Arteria a coeliaca pro nutritione respectu partis parva, maior tamen respective in homine, quam bestiis. Venae a s Vena Portae, quae venae & arteriae officium praestat, & pro secretione inservit, in hac considerandae, Tradices & truncus, quae venae sunt. Trami vero per hepar distributi arteriae sunt. Vena cava, pro refluxu sanguinis ad cor Nervi a plexu hepatico nervi intercostalis. Vasa bilaria. Ductus hepaticus ex hepate ad cholidochum abiens. Ductus cysticus ex vesicula fellis ad cholidochum. Ductus cholidochus communis in duodenum hians. Ductus hepatico-cysticus & radices felleae in bobus. Pori bilarii per totum hepar distributi. Vasa lymphatica deteguntur, praeter ligaturam, flatu forti

---

Lorenz Heister, Compendium anatomicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Compendium_anatomicum.
