# Compendium anatomicum 74

Lorenz Heister, Compendium anatomicum, TIONIBVS ET DIVISIONE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lorenz-heister/compendium-anatomicum/74
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lorenz-heister/compendium-anatomicum/74

In quibus praeterea consideranda Situs: ad infimam costam spuriam, sic tamen, ut nunc aequali, nunc diversa altitudine siti sint, modo sinister altior dextro, modo dexter sinistro. Membranae dua: prima communis, adiposa dicta, robusta, laxt renes ambiens, propriis vasis instructa: altera propria, tenuis & arcte substantiae renum cohaerens. Magnitudo: longitudo digitorum circiter V vel VI; latitudo trium, & crassities unius cum dimidio. Superficies in adultis aequalis, unita & laevis; in foetu vero, vitulis, bobus &c. in varias inaequalitates & lobos divisa. Connexio cum lumbis, costa inferiori, renibus succenturiatis, vasis renalibus, ureteribus. Vasa membrana sive capsula inclusa: Carteriae & vena amplae, emulgentes ac renales dictae, quarum hae ex vena cava, illae ex aorta. nervi a plexu renali nervi intercostalis. lymphatica, quae in viventibus deteguntur ligata vena renali; in mortuis vero aquae tepidae aut flatus in arteriam vel venam impulsu, ligato altero vase. Substantia firma ac dura s exterior sive corticalis secundum Malpighium glandulosa; secundum Ruyschium tota pulcherrime vasculosa. a) interior tubulosa, tubuli urinarii Bellini dicta, deiinens in papillas x vel XII, multis foraminulis in pelvim hianres. h) Pelvis est cavitas renum membranacea, productiones emitcens, tubulos pelvis dictas, papillas renales amplectentes. Vsus: Vrinam pro depurando sanguine secernere in pelvim, & inde ad ureteres & vesicam demittere. 1) Ee inu i La. g. p. . Gie sbese Le sibe ne se i. b) husei. Tbes. III. fig. 3. & Thej. IV. Tab. 1. fig. 1. IO8. RENES BVCCRUTVRIATI, capsulae atrabiboria Ere glandula renales, sunt duae glandulae compressae, utrinque superiori renum parti incumbentes, liquorem fuscum, subdulcem in cavitate continentes. In his notanda Figura: irregularis, quadrata, triangularis, ovata &c. in adultis plerumque ad instar nucis vomicae. Magnitudo: in foetu aequalis cum renibus, & subinde maior. Membrana tenuis arcte cingens substantiam glandulosam. Sanguifera quandoque ab aorta & cava, saepius ab emulgentibus. Fusa6 Nervi a plexu renali. Ductus excretorius nullus cognitus. Vus incertus; maior tamen in foetu, quam in adulto videtur.

---

Lorenz Heister, Compendium anatomicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Compendium_anatomicum.
