# Compendium anatomicum 8

Lorenz Heister, Compendium anatomicum, 8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lorenz-heister/compendium-anatomicum/8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lorenz-heister/compendium-anatomicum/8

Ridleius quoque vere elegantem de cerebro tractatum iam A. 1695 edidit, pulcherrimis observationibus, experimentis & figuris illustratum; qui tamen etiam Verbeyeno ignotus fuisse videtur. Tacet praeterea, quae Glissonius Tract. de Hepate, & Celeb. Bobnius, iam tam diu in Actis Lipsiensibus A. 168: & 1683, ut & in Circul. suo Anatomico-physiologico, Cap. de hepatis officio, de ductibus hepatico-cysticis cum publico communicavit, quae Verheyen pro suis inventis venditare videtur; nec minus vasa nova palpebrarum Meibomii, in peculiari epistola evulgata, atque a Bartholino & Blasio repetita praetermittit. glandulae subSilet etiam inventores ductus salivalis hos ipsi incolingualis, Rivinum & Bartholinum: unde, gnitos fuisse, haud obscure divinare licet. Siluit quoque Mauricium Hoffmannum, primum ductus pancreatici inventorem. Sic forte nec legit, quae Littrius habet de glandula nova uretbrae, in Hist. Acad. Reg. Scientiar. A. 1700. Nihil loquitur de hiatu, sive foraminulo, quod primum Rivinus, docente Welschio in Tabulis suis Anatomicis, & deinde etiam Munnicks, Valsalva. & Drakius, in membrana tympani statuunt, per quod nonnulli fumum, ore attractum, per aures emittunt. Pacchioni observationes de dura matre in Tract. de fabrica & usu durae matris, nec non de glandulis conglobatis durae matris, per figuras designatas, pariter omittit: sicut & sinus inferiores durae matris, quos Vieussens & Ortlobius delinearunt ac descripserunt. Nihil refert de eis vasis, quae Thebesius in interiori cordis superitized by Google Dic superficie detexit, de quibus tamen & Acta Lipsiensia loquuntur, & figuras exhibent. Silentio premit, quae Hovius de motu humorum oculariorum publicavit, quorum tamen modo laudata Acta Lipsiensia & mentionem fecerunt, & delineationem quoque dederunt.

---

Lorenz Heister, Compendium anatomicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Compendium_anatomicum.
