# Compendium anatomicum 81

Lorenz Heister, Compendium anatomicum, 81. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lorenz-heister/compendium-anatomicum/81
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lorenz-heister/compendium-anatomicum/81

clitoris seu mentula muliebris, in qua notanda Tsitus: in superiori rimae parte, tota fere sub cute latens. figura & magnitudo ordinaria instar uvulae; extraordinaria subinde ingens. glans, sive apex, non est perforatus. praeputium glandem obvelans a cute. crura: clitoride triplo longiora, ab ossibus pubis. corpora duo cavernosa cum septo intermedio, ut in pene, substantiam eius constituentia. musculi erectores duo, ut in pene, ab ossibus pubis. Vasa (quae & reliquis externis partibus sunt communia) s arteriae & venae ab hypogastricis & pudendis. nervi ab osse sacro, quorum insignis rami per dorsum clitoridis excurrunt, unde valde sensilis. LVsus: gratum titillationis sensum excitare. Nymphae sunt partes duae membraneceae, rubellae, cavernosae, interiori labrorum lateri iunctae, in quibus notanda T papillae nerveae copiosae, unde valde sensiles. glandulae parvae substantiam sebaceam secernentes. a) Vsus: titillationem & voluptatem augere. ificium vaginae, cavernosa substantia cinctum, quae in venere inOri tumescit. In virginibus angustius, in venere saepe utentibus, & quae pepererunt, largius. Hymen est circulus membranaceus, vaginam coarctans. in puellis parvis parvam habens aperturam ad vaginam, in adultis maiorem, & in coitu laceratur. Caruncula amyrtiforines ex hymenis laceratione oriuntur & Bunc tres nunc quatuor observantur, ubi olim hymen erat. *Urethra () lerigegi Ailees. Abd u. ben. li. g. a. Vrethra sire mentus urinarius; circa qpera notenda: ssitus: infra clitoridem, parva eminentia se prodens. longitudo duorum digitorum transversorum, amplitudo maior quam in viris, magnam admittens dilatationem in calculi eductione. ductuli liquidum mucosum contra urinae acrimoniam excernentes, ut in virili, quod ex glandulis derivant. a) Iacunae Graafii, circa urethram conspicuae, sunt ductus humorem pro vaginae lubricatione & stimulo veneris secernentes, ex glandulis oriundi.

---

Lorenz Heister, Compendium anatomicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Compendium_anatomicum.
