# Compendium anatomicum 82

Lorenz Heister, Compendium anatomicum, 82. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lorenz-heister/compendium-anatomicum/82
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lorenz-heister/compendium-anatomicum/82

internae sunt Partes s Vagina uteri; quae est canalis amplus, ab orificio vaginae, inter vesicam & rectum, ad os uteri extensus: cuius s longitudo sine distractione sex vel septem digitorum. amplitudo fere instar intestini tenuis; attamen in diversis casibus varia: Orificium vero reliqua parte angustius. substantia: membranosa, intus rugosa, nervea, papillaris, & hinc valde sensilis; extus musculosa, qua penem blande complecti queat. rugae vaginae non sunt circulares, sed ut in intestinis. s in virginibus maximae, praecipue in parte anteriori. in venere saepe utentibus, minores. post cebriorem partum fere prorsus obliterantur. usus L pro voluptatis venereaetam maris quam faeminae augmento 2. pro faciliori dilatatione in partu. lacunae, sive oscula, uti circaurethram, ita & in tota vugina, uterique cervice reperiuntur, setas saepe admittentes, cum glanduiis substratis, liquidum mucosum excernentibus. b) musculus vaginae constrictor, est larga fibrarum muscularium series amplectens inferiorem orificii vaginae partem, & inseritur sub clitoride. Ibidem plexus vasorum orificium vagina ambit, quo plexu in venere sanguine distento4 illud arctatur, ut penem gratius afficiat. LVsus: penem, semen, foetum, menstrua & lochia transmittere. Vterus 2) Morgaguus Advers. anatom §. 10. Terraneus de gland p. 4a. & Bidis Tab. 51. Morgagn. I. c. §. 31. Verbeyen Anat. C. H. Tab. XVII. sig. πσ2 γ VTERVS, sive Matrix, est pars inter vesicam & intestinum rectum sita, naturale foetus domicilium. Huius sconnexio: pars posterior libera est; anterior cohaeret superne cum vesica, inferne cum recto; laterales per ligamenta, quae duplicia sunt, Ilata, memoranacea, alu vespertilionum dicta, a peritonaeo, uterum cum ossibus ilei iungentia. Trotunda: a parte posteriore uteri orta transeunt per annulos musculorum abdominis, & terminantur in pinguedine prope pudenda.

---

Lorenz Heister, Compendium anatomicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Compendium_anatomicum.
