# Compendium anatomicum 83

Lorenz Heister, Compendium anatomicum, 83. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lorenz-heister/compendium-anatomicum/83
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lorenz-heister/compendium-anatomicum/83

Constant ex membrana duplici & plexu vasculoso. figura extra graviditatem instar pyri compressi; in graviditate, varia, pro diverso eius tempore. divisio: pars posterior fundus, anterior cervix appellatur, & in hac est os uteri internum. magnitudv: in non gravidis longitudo est trium pollicum, latitudo in parte posteriori duorum; in anteriori unius: crassities vero sesquipollicis. orificium sive os uteri internum, in vaginam hians figura glandis penis: exiguum in virginibus; in gravidis paullo majus, & intus humore glutinoso clausum. Substantia musculosa, vario fibrarum catnearum plexu composita, copiosissimis vasis interiectis. In non gravidis compacta & firma; in gravidis mirabilis dilatationis capax. Extus membra robusta a peritonaeo; intus in cavitate, quae in non gravidis vix fabam capit, membrana robusta nervea cingitur. 1 Vasa sanguifera valde tortuosa, & in gravidis multum dilatata: arteriae 1. Spermaticae, breves, plexus & anastomoses conficientes 2. ab hypogastricis copiosissimae 3. ab haemorrhoidalibus, omnes inter se communicantes. LVenae quoque tripliceseiusdem nominis, per quas flatus in cavum uteri & vaginae saepe impelli potest: & contra. a) Nervi ab intercostalibus & ossis sacriVasa lymphatica, in brutis tantum observata Ostiola a) Eantoni Anat. Cerp. Hun. p. 186.

---

Lorenz Heister, Compendium anatomicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Compendium_anatomicum.
