Latin
FVNICVLVS
Lorenz Heister, Compendium anatomicum 88
Unproofread scanNot analysed yet
tempus legitimum sunt menses IX solares aut X lunares: praematurum menses VII vel VIII, quibus tamen foetus vitalis esse potest. Nimis praematurum, si foetus ante VH mensem excluditur, qui partus abortus dicitur; &vitalis esse non potest. modus ordinarius sive naturalis est, si foetus prono capite exitum molitur; teliqui eius in partu situs, praeternaturales dicuntur, &caussae sunt partus difficilis, imo saepe impossibilis. DIFFERENTIAE notabiliores, quae inter foetum &adultum ante, aut brevi post partum intercedunt. (in abdomine arteriae &venae umbilicales &canalis venosus in hepate pervia sunt, in adultis solida; hepar valde magnum; processus vermiformis intestini coeci amplior, quam in adultis, &renes succenturiati quoque maiores: renes ipsi inaequalem habent superficiem, ut vitulini. in thorace glandula thymus maior quam in adultis; pulmones, qui non respirarunt, collapsi reperiuntur, &aquae iniecti fundum petunt In corde foramen ovale inter dextram &sinistram auriculam &canalis anteriosus inter arteriam pulmonalem &aortam aperta sunt. in capite efla cranii distant inprimis ubi fontanella dicitur, &futuris adhnc destituuntur. Dentes in mandibulis sub gingivis absconditi sunt. Meatus auditorius nondum perfectus est, &membranula quadam cum epidermide continua clauditur. a) Ossa totius corporis, paucis exceptis, vel molliora vel imperfecta adhuc sunt, articula: iones quoque omnes imperfectae. 194. THORAX etine dbeun pu. 194. THORAX sive PECTVS dicitur pars corporis inter abdomen &collum sita, cuius partes sunt vel continentes, sive cavitatem efficientes scomunes: cuticula, cutis &pinguedo (§. 168. 170 &171.) propria: mammae, musculi pectorales, intercostales &diaphragma; pleura, &denique ossa, ut costae XXIV, sternum &vertebrae XII, de quibus in Osteologia.