# Compendium anatomicum 88

Lorenz Heister, Compendium anatomicum, FVNICVLVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lorenz-heister/compendium-anatomicum/88
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lorenz-heister/compendium-anatomicum/88

tempus legitimum sunt menses IX solares aut X lunares: praematurum menses VII vel VIII, quibus tamen foetus vitalis esse potest. Nimis praematurum, si foetus ante VH mensem excluditur, qui partus abortus dicitur; & vitalis esse non potest. modus ordinarius sive naturalis est, si foetus prono capite exitum molitur; teliqui eius in partu situs, praeternaturales dicuntur, & caussae sunt partus difficilis, imo saepe impossibilis. DIFFERENTIAE notabiliores, quae inter foetum & adultum ante, aut brevi post partum intercedunt. (in abdomine arteriae & venae umbilicales & canalis venosus in hepate pervia sunt, in adultis solida; hepar valde magnum; processus vermiformis intestini coeci amplior, quam in adultis, & renes succenturiati quoque maiores: renes ipsi inaequalem habent superficiem, ut vitulini. in thorace glandula thymus maior quam in adultis; pulmones, qui non respirarunt, collapsi reperiuntur, & aquae iniecti fundum petunt In corde foramen ovale inter dextram & sinistram auriculam & canalis anteriosus inter arteriam pulmonalem & aortam aperta sunt. in capite efla cranii distant inprimis ubi fontanella dicitur, & futuris adhnc destituuntur. Dentes in mandibulis sub gingivis absconditi sunt. Meatus auditorius nondum perfectus est, & membranula quadam cum epidermide continua clauditur. a) Ossa totius corporis, paucis exceptis, vel molliora vel imperfecta adhuc sunt, articula: iones quoque omnes imperfectae. 194. THORAX etine dbeun pu. 194. THORAX sive PECTVS dicitur pars corporis inter abdomen & collum sita, cuius partes sunt vel continentes, sive cavitatem efficientes scomunes: cuticula, cutis & pinguedo (§. 168. 170 & 171.) propria: mammae, musculi pectorales, intercostales & diaphragma; pleura, & denique ossa, ut costae XXIV, sternum & vertebrae XII, de quibus in Osteologia.

---

Lorenz Heister, Compendium anatomicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Compendium_anatomicum.
