Latin
9
Lorenz Heister, Compendium anatomicum 9
Unproofread scanNot analysed yet
Similiter, quae Ruyschius adeo curiosa dedit, tam de arteriarum pulcherrima per choroideam, Ruyschianam, &uveam, distributione, quam, quae alias mirabilia descripsit quamplurima, in suis epistolis &thesauris, vel prorsus omittit, vel saltem non pro dignitate commemorat, &quasi per transennam tantum indicat: nam de inventione arteriae bronchialis, nihil, quantum recordor, meminit. Pulcherrima, quae hic stupendis suis iniectionibus in cerebro, auribus, naso, lingua, corde, ventriculo, inrestinis, omento, hepate, liene, renibus, aliisque partibus detexit, sicco saepe pede transit, quorum tamen in systemate anatomico non solum mentionem, sed etiam accuratam descriptionem, facere debuisset. Sic &Peyerum silet, ubi de glandulis intestinorum agit; neque, quae Nouesius de vesiculis seminalibus mulierum, nervo auditorio, aliisque rebus anatomicis, curiosa tradidit, perspecta habuit Verbeyenus. Vieussenii nevrographia &novum vasorum systema quoque meruissent, ut plura ex eis retulisset, quam retulit; sed haud memini, eum horum librorum vel mentionem usquam iniicere. Nihil iam dicam de eis inventis &observationibus, quae post editionem ultimam Anatomiae Verheyeni prodierunt, quippe, quae tunc scire non poterat, ut: quae Fantonus in Anatomia sua corporis humani habet curiosa, aut quae Bianchus de hepate, &ductibus lacrymalibus, Brunnerus de glandulis duodeni &glandula pituitaria, Henningerus &Salzmannus de ductu thoracico in quibusvis cadaveribus humanis ostendendo, &Algbisius de partibus trbus urinae excretioni destinatis, in Tract. de Lithotomia, lingua Hetrusca publicarunt.