Latin
FVNICVLVS
Lorenz Heister, Compendium anatomicum 93
Unproofread scanNot analysed yet
connexio cum mediastino, diaphragmatis medio &vasis cordis magnis sive communibus, à quibus sustentatur. substantia ex membrana duplici, quarum exterior communis cum mediastino. interior propria, lubrica est, cum tunicis maiorum vasorum continua, in qua innumera foraminula. Vasa a mediastinis &diaphragmatcis. Nervi a diaphragmaticis. Iymphatica Covvperus addit. usus: continere cor &liquorem pericardii pro expeditiori cordis motu. 2. defendere cor, ne aër frigidior, pulmones ingrediens, illud forte offendat. Lliquor pericardii est liquidum serosum quod in pericardio plerumque parca copia reperitur, videturque pro cordis humectatione motusque facilitate (qui liberrimus hic requiritur) inservire: quod ne deficiat, in capsula sive sacculo colligitur. Multi hoc ex glandulis deducunt quas vel in pericardio vel in corde existere volunt; quia vero has non reperio, illud potius in systole cordis &auricularum ex his exprimi puto, nixus observationi Bartholini de vulnere pericardii a) illudque potius à poris pericardii rursus absorberi, quam excerni existimo. COR est pars musculosa, pericardio inclusa, circulationis sanguinis &vitae organum praecipuum. In hoc notanda figura conica, cuius pars amplior basis, tenuior apex dicitur. connexio 1. interventu pericardii partibus supra indicatis. 2. basis vasis communibus cohaeret, apex vero liber est, &in sinistro latere pulsare percipitur. longitudo VI digitorum, latitudo IV, circumferentia XIII. Substantia pog. seque a) Anat. cap. de pericardio. vid. quoque Thebesius &e Circ. Sangu. in corae. [Substantia musculosa cava, extus &intus membrana cincta. pinguedo basin &apicem obducit, forte ob lubricationem.