# Compendium anatomicum 94

Lorenz Heister, Compendium anatomicum, FVNICVLVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lorenz-heister/compendium-anatomicum/94
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lorenz-heister/compendium-anatomicum/94

Vasa sanguifera; quae sunt vel propria: ut arteriae & venae coronariae, pulcherrime delineatae a) & in cavitatibus Venae novae Thebesii b) communia, venae duaeJcava & pulmonalis, atque arteriae duae, pulmonalis & aorta. Nervi a pari vago & intercostali, valde exigui. auriculae duae, (cordis quasi appendices) dextra & sinistra: dextra longe maior sinistra. Sunt diverticula sanguinis, & substantiam habent muscularem, pro constrictione & expulsione sanguinis in corCavitates duae, Ventriculi dictae, quarum dextra tenuior sinistra sanguinem ex vena cava & auricula dextra recipiens, & in arteriam pulmonalem ac pulmones expellens. sinistra longe robustior, sanguinem ex vena pulmonali & auricula sinistra accipit, & in aortam extrudit. septuminter duos ventriculos non perforatum, robustum. orificia venarum Thebesii & Verheyeni c) pro arteriis habita a Vicussens fermentum cordis excernentibus d) lacertuli sive columnae carneae cum sulcis interiectis, ex quorum concursu fi nt valvulae ad orificia auriculrum cordis. valvuiae cords I. tr. cus ilales tres ad ingresium venae cavae 2. mitrales dum ad ingressum venae pulmonalis, sanguinis refluxum in venas impeciientes 3. semitunares tres tam in principio aortae, quam arteriae pulmonalis, reditum sanguinis ex arteriis in cor prohibentes. filra musculares mirabilem obtinent fabricam 1. occuriunt rectae. 2. ssirales utrique ventriculo communes, & quidem duplicis ordinis: exteriores a basi & tendine cordis sinistrorsum, interiores dextrorsum excurrunt, & priores intersecaut agendoque cava cordis exacte constringunt, sanguinemque propellunt. Usus: propulsio sive circulatio sanguinis, unde omnium reliquarum partium functio dependet. motus cordis mirabisi. dies noctesque sine unius momenti intermissione & sine delassatione, per centum quandoque annos perdurans unicoque die centies millies pulsans. a) a Ruysch. Epist. problem. III. & Thes. Anat. IV. Tab. III by dissert, de Circ. Sang. in corde. c) Anat. cap. de corde. d) Nouvelles Decouvertes sur le cocur. 204. In ORGANO RESPIRATIONIS consideranda PVLMO ipse, qui est viscus maximum thoracis, in quo notanda Csitus: in utroque thoracis latere, cor in medio continens. connexio 1. cum sterno & vertebris ope mediastini 2. cum corde ope vasorum pulmonalium 3. cum aspera arteria. Icolor: in infantibus grate rubens, in adultis & senibus lividus, aut ex albo & nigro variegatus.

---

Lorenz Heister, Compendium anatomicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Compendium_anatomicum.
