Latin
ISPERA
Lorenz Heister, Compendium anatomicum 97
Unproofread scanNot analysed yet
In quo consideranda Tfigura infundibuli formis, cuius pars suprema PHARYNX audit. situs: post tracheam, iuxta longitudinem vertebrarum colli &dorsi ubi tamen parum ob aortam inflectitur. substantia membranacea, ex quatuor tunicis constans. membranacea communis, potissimum a pleura. musculosa robusta, in homine ex fibris longitudinalibus &annularibus, in bobus ex duabus lamellis spiralibus constans, constrictioni inserviens. nervea in varias lamellas divisibilis, multis vasculis &glandulis instructa, quae propterea a Verheyeno a) adhuc in vasculosam &glandulosam subdividitur, cum membrana oris &ventriculi interiori continua. crusta villosa, humore lubrico obducta. Pharyngis musculi a Valsalvab) valde multiplicantur, quos vero apte ad tria paria referri posse putamus: 51. par stylopharyngaeum a processu styloide. dilatatores. 2. cephalopharyngaeum ab infima cranii parte, quod vulgo in duo dissecant, alterumque sphaenopharyngaeum appellant. Oesophagaeus sive sphincter gulae, utrinLconstrictores que ab osse hyoide &larynge oriundus, gulam ambit. Hic a Valsalva in tria paria dividitur, quorum vero divisiones vix preceptibiles. arteriae a carotidibus, trunco aortae, intercostalibus &coeliaca. venae a iugularibus, azygos, &coronaria ventriculinervi a pari vi go. ductus exc retorum novi Vercelloni c liquidum subsalsum in oesophagum &ventriculum ducentes, orti ex glandulis gastricis conglomeratis, sinistro ventriculi orificio vicinis, dorsalibus, circa quintam thoracis vertebram fitis, bronchialibus, trachealibus &thyroidea. (104.) descriptis. Usus: deglutitio &commixtio liquidi digestioni inservientis. )udleune. eat. ie asiste. ()elbt. Ie u. Bnu, Tob. pGVI c) dissert. Anat. de Gland. conglomeratis cesophagi. 206. COLLVM est tertia pars trunci, inter thoracem &caput sita: constans ex septem vertebris, multis musculis, arteriis carotidibus &vertebralibus, venis iugularibus &vertebralibus, nervis magnis paris vagi, intercostalis, diaphragmaticis &brachialibus, aspera arteria &parte oesophagi.