# Carminum fragmenta 1-12

Lucan, Carminum fragmenta, Lines 1-12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lucan/carminum-fragmenta/1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lucan/carminum-fragmenta/1

Nunc plenas posuere colos et stamina Parcae
Multaque delatis haeserunt saecula filis.
Gaudent a luce relictam
Eurydicen iterum sperantes Orphea manes.
Atque Helenae timuisse deos
Haud aliter raptum transuerso limite caeli
Flammatum Phaethonta poli uidere deique,
Cum uice mutata totis in montibus ardens
Terra dedit caelo lucem naturaque uersa.
Sanguineum quatiens dextra Bellona flagellum
Aut scissa gaudens uadit Discordia palla
Thebais Alcmene, qua dum frueretur Olympi
Rector, Luciferum ter iusserat Hesperon esse.
Nemo nimis cupide sibi rem desideret ullam,
Ne cum plus cupiat perdat et hoc quod habet.
Si nec pedicor, Cotta, quid hic facio?
Saepe mora melior
Tarpeiam cum fregerit arcem
Brenius
Dixisse Phoebos

---

Lucan, Carminum fragmenta. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/LVCAN%7Cfrag%7C001.
