Latin · ~7 min · Dactylic hexameter
Lines 1.324-1.366
Lucan, Civil War 1.324-366
Not analysed yet
Nunc quoque ne lassum teneat privata senectus,
Bella nefanda parat, suetus civilibus armis,
Et docilis Sullam scelerum vicisse magistrum.
Utque ferae tigres numquam posuere furorem,
Quas nemore Hyrcano, matrum dum lustra sequuntur,
Altus caesorum pavit cruor armentorum;
Sic et Sullanum solito tibi lambere ferrum
Durat, Magne, sitis. Nullus semel ore receptus
Pollutas patitur sanguis mansuescere fauces.
Quem tamen inveniet tam longa potentia finem?
Quis scelerum modus est? Ex hoc te iam, improbe, regno
Ille tuus saltem doceat discedere Sulla.
Post Cilicasne vagos, et lassi Pontica regis
Proelia, barbarico vix consummata veneno,
Ultima Pompeio dabitur provincia Caesar,
Quod non, victrices aquilas deponere iussus,
Paruerim? Mihi si merces erepta laborum est,
His saltem longi, non cum duce, praemia belli
Reddantur: miles sub quolibet iste triumphet.
Conferet exsanguis quo se post bella senectus?
Quae sedes erit emeritis? quae rura dabuntur,
Quae noster veteranus aret? quae moenia fessis?
An melius fient piratae, Magne, coloni?
Tollite iampridem victricia, tollite signa:
Viribus utendum est, quas fecimus: arma tenenti
Omnia dat, qui iusta negat. Nec numina deerunt:
Nam nec praeda meis, neque regnum quaeritur armis:
Detrahimus dominos urbi servire paratae.
Dixerat: at dubium non claro murmure vulgus
Secum incerta fremit: pietas patriique penates
Quamquam caede feras mentes animosque tumentes
Frangunt; sed diro ferri revocantur amore
Ductorisque metu. Summi tunc munera pili
Laelius, emeritique gerens insignia doni,
Servati civis referentem praemia quercum:
Si licet, exclamat, Romani maxime rector
Nominis et ius est, veras expromere voces;
Quod tam lenta tuas tenuit patientia vires,
Conquerimur. Deeratne tibi fiducia nostri?
Dum movet haec calidus spirantia corpora sanguis,
Et dum pila valent fortes torquere lacerti,
Degenerem patiere togam, regnumque senatus?
Usque adeo miserum est, civili vincere bello?