# Civil War 1.98-145

Lucan, Civil War, Lines 1.98-1.145. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lucan/civil-war/1.98

Temporis augusti mansit concordia discors;
Paxque fuit non sponte ducum. Nam sola futuri
Crassus erat belli medius mora. Qualiter, undas
Qui secat et geminum gracilis mare separat Isthmos,
Nec patitur conferre fretum; si terra recedat,
Ionium Aegaeo franget mare: sic, ubi, saeva
Arma ducum dirimens, miserando funere Crassus
Assyrias Latio maculavit sanguine Carras,
Parthica Romanos solverunt damna furores.
Plus illa vobis acie, quam creditis, actum est,
Arsacidae: bellum victis civile dedistis.
Dividitur ferro regnum: populique potentis,
Quae mare, quae terras, quae totum continet orbem,
Non cepit fortuna duos. Nam pignora iuncti
Sanguinis, et diro ferales omine tedas
Abstulit ad manes, Parcarum, Iulia, saeva
Intercepta manu. Quodsi tibi fata dedissent
Maiores in luce moras, tu sola furentes
Inde virum poteras atque hinc retinere parentem,
Armatasque manus excusso iungere ferro,
Ut generos mediae soceris iunxere Sabinae.
Morte tua discussa fides, bellumque movere
Permissum ducibus. Stimulos dedit aemula virtus.
Tu, nova ne veteres obscurent facta triumphos,
Et victis cedat piratica laurea Gallis,
Magne, times: te iam series ususque laborum
Erigit, impatiensque loci fortuna secundi.
Nec quemquam iam ferre potest Caesarve priorem,
Pompeiusve parem. Quis iustius induit arma,
Scire nefas: magno se iudice quisque tuetur:
Victrix caussa deis placuit, sed victa Catoni
Nec coiere pares: alter, vergentibus annis
In senium, longoque togae tranquillior usu,
Dedidicit iam pace ducem; famaeque petitor,
Multa dare in vulgus; totus popularibus auris
Impelli, plausuque sui gaudere theatri:
Nec reparare novas vires, multumque priori
Credere fortunae. Stat magni nominis umbra:
Qualis frugifero quercus sublimis in agro,
Exuvias veteres populi sacrataque gestans
Dona ducum, nec iam validis radicibus haerens,
Pondere fixa suo est; nudosque per aera ramos
Effundens, trunco, non frondibus, efficit umbram;
Et quamvis primo nutet casura sub Euro,
Tot circum silvae firmo se robore tollant,
Sola tamen colitur. Sed non in Caesare tantum
Nomen erat, nec fama ducis: sed nescia virtus
Stare loco: solusque pudor, non vincere bello.

---

Lucan, Civil War, ed. Karl Hermann Weise. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0917/phi001/phi0917.phi001.perseus-lat2.xml.
