Latin · ~7 min · Dactylic hexameter
Lines 10.382-10.424
Lucan, Civil War 10.382-424
Not analysed yet
Quem metuis, par huius erat. Non sanguine clari:
Quid refert? nec opes populorum ac regna movemus:
Ad scelus ingentis fati sumus. Adtrahit illos
In nostras Fortuna manus. En, altera venit
Victima nobilior. Placemus caede secunda
Hesperias gentes. Iugulus mihi Caesaris haustus
Hoc praestare potest, Pompeii caede nocentes
Ut populus Romanus amet. Quid nomina tanta
Horremus, viresque ducis, quibus ille relictis
Miles erit? Nox haec peraget civilia bella,
Inferiasque dabit populis, et mittet ad umbras.
Quod debetur adhuc mundo caput. Ite feroces
Caesaris in iugulum: praestet Lagea iuventus
Hoc regi, Romana sibi. Tu parce morari:
Plenum epulis, madidumque mero, Venerique paratum
Invenies: aude: superi tot vota Catonum
Brutorumque tibi tribuent. Noli segnis Achillas
Suadenti parere nefas. Haud clara movendis,
Ut mos, signa dedit castris, nec prodidit arma
Ullius clangore tubae: temere omnia saevi
Instrumenta rapit belli. Pars maxima turbae
Plebis erat Latiae: sed tanta oblivio mentes
Cepit, in externos corrupto milite mores,
Ut duce sub famulo iussuque satellitis irent,
Quos erat indignum Phario parere tyranno.
Nulla fides pietasque viris, qui castra sequuntur;
Venalesque manus, ubi fas, ubi maxima merces,
Aere merent parvo: iugulumque in Caesaris ire
Non sibi dant. Pro fas! ubi non civilia bella
Invenit imperii fatum miserabile nostri?
Thessaliae subducta acies in litore Nili
More furit patrio. Quid te plus, Magne, recepto
Ausa foret Lagea domus? Dat scilicet omnis
Dextera, quod debet superis: nullique vacare
Fas est Romano. Latium sic scindere corpus
Dis placitum: non in soceri generique favorem
Discedunt populi: civilia bella satelles
Movit, et in partem Romani venit Achillas.
Et nisi fata manus a sanguine Caesaris arcent,
Hae vincent partes. Aderat maturus uterque,
Et districta epulis ad cunctas aula patebat
Insidias, poteratque cruor per regia fundi
Pocula Caesareus, mensaeque incumbere cervix.