Latin · ~7 min · Dactylic hexameter
Lines 2.1-2.46
Lucan, Civil War 2.1-46
Not analysed yet
Iamque irae patuere deum, manifestaque belli
Signa dedit mundus: legesque et foedera rerum
Praescia monstrifero vertit natura tumultu,
Indixitque nefas. Cur hanc tibi, rector Olympi,
Sollicitis visum mortalibus addere curam,
Noscant venturas ut dira per omina clades?
Sive parens rerum cum primum informia regna
Materiemque rudem flamma cedente recepit,
Finxit in aeternum caussas, qua cuncta coercet,
Se quoque lege tenens, et saecula iussa ferentem
Fatorum immoto divisit limite mundum:
Sive nihil positum est, sed Fors incerta vagatur,
Fertque refertque vices, et habet mortalia casus:
Sit subitum, quodcumque paras: sit caeca futuri
Mens hominum fati: liceat sperare timenti.
Ergo ubi concipiunt, quantis sit cladibus orbi
Constatura fides superum, ferale per urbem
Iustitium: latuit plebeio tectus amictu
Omnis honos: nullos comitata est purpura fasces.
Tunc questus tenuere suos, magnusque per omnes
Errabat sine voce dolor. Sic funere primo
Attonitae tacuere domus, cum corpora nondum
Conclamata iacent, nec mater crine soluto
Exigit ad saevos famularum brachia planctus:
Sed cum membra premit fugiente rigentia vita,
Vultusque exanimes, oculosque in morte natantes,
Necdum est ille dolor, sed iam metus: incubat amens,
Miraturque malum. Cultus matrona priores
Deposuit: moestaeque tenent delubra catervae.
Hae lacrimis sparsere deos, hae pectora duro
Adfixere solo, lacerasque in limine sacro
Attonitae fudere comas, votisque vocari
Adsuetas crebris feriunt ululatibus aures.
Nec cunctae summi templo iacuere Tonantis:
Divisere deos, et nullis defuit aris
Invidiam factura parens: quarum una madentes
Scissa genas, planctu liventes atra lacertos,
Nunc, ait, o miserae contundite pectora matres,
Nunc laniate comas, neve hunc differte dolorem,
Et summis servate malis: nunc flere potestas,
Dum pendet fortuna ducum: cum vicerit alter,
Gaudendum est. His se stimulis dolor ipse lacessit.
Nec non bella viri diversaque castra petentes
Effundunt iustas in numina saeva querelas:
O miserae sortis, quod non in Punica nati
Tempora, Cannarum fuimus Trebiaeque iuventus.