Latin · ~7 min · Dactylic hexameter
Lines 2.139-2.185
Lucan, Civil War 2.139-185
Not analysed yet
Sulla quoque immensis accessit cladibus ultor.
Ille quod exiguum restabat sanguinis Urbi
Hausit: dumque nimis iam putria membra recidit,
Excessit medicina modum, nimiumque secuta est,
Qua morbi duxere, manus. Periere nocentes;
Sed cum iam soli possent superesse nocentes.
Tum data libertas odiis, resolutaque legum
Frenis ira ruit. Non uni cuncta dabantur,
Sed fecit sibi quisque nefas. Semel omnia victor
Iusserat. Infandum domini per viscera ferrum
Exegit famulus: nati maduere paterno
Sanguine. Certatum est, cui cervix caesa parentis
Cederet: in fratrum ceciderunt praemia fratres.
Busta repleta fuga, permixtaque viva sepultis
Corpora: nec populum latebrae cepere ferarum.
Hic laqueo fauces elisaque guttura fregit:
Hic, se praecipiti iaculatus pondere, dura
Dissiluit percussus humo; mortesque cruento
Victori rapuere suas: hic robora busti
Exstruit ipse sui, necdum omni sanguine fuso
Desilit in flammas, et, dum licet, occupat ignes.
Colla ducum pilo trepidam gestata per Urbem,
Et medio congesta foro. Cognoscitur illic,
Quidquid ubique iacet scelerum. Non Thracia tantum
Vidit Bistonii stabulis pendere tyranni;
Postibus Antaei Libye: nec Graecia moerens
Tot laceros artus Pisaea flevit in aula.
Cum iam tabe fluunt, confusaque tempore multo
Amisere notas, miserorum dextra parentum
Colligit, et pavido subducit cognita furto.
Meque ipsum memini, caesi deformia fratris
Ora rogo cupidum vetitisque imponere flammis,
Omnia Sullanae lustrasse cadavera pacis,
Perque omnes truncos, cum qua cervice recisum
Conveniat, quaesisse caput. Quid sanguine manes
Placatos Catuli referam? cum victima tristes
Inferias Marius forsan nolentibus umbris
Pendit, inexpleto non fanda piacula busto:
Cum laceros artus, aequataque vulnera membris
Vidimus, et toto quamvis in corpore caeso
Nil animae letale datum, moremque nefandae
Dirum saevitiae, pereuntis parcere morti.
Avulsae cecidere manus, exsectaque lingua
Palpitat, et muto vacuum ferit aera motu.
Hic aures, alius spiramina naris aduncae
Amputat: ille cavis evolvit sedibus orbes,
Ultimaque effundit spectatis lumina membris.