Latin · ~7 min · Dactylic hexameter
Lines 2.372-2.417
Lucan, Civil War 2.372-417
Not analysed yet
Ille nec horrificam sancto dimovit ab ore
Caesariem, duroque admisit gaudia vultu. -
Ut primum tolli feralia viderat arma,
Intonsos rigidam in frontem descendere canos
Passus erat, moestamque genis increscere barbam.
Uni quippe vacat studiisque odiisque carenti,
Humanum lugere genus. -Nec foedera prisci
Sunt tentata tori: iusto quoque robur amori
Restitit. Hi mores, haec duri immota Catonis
Secta fuit: servare modum, finemque tenere,
Naturamque sequi, patriaeque impendere vitam;
Nec sibi, sed toti genitum se credere mundo.
Huic epulae, vicisse famem: magnique penates,
Submovisse hiemem tecto: pretiosaque vestis,
Hirtam membra super Romani more Quiritis
Induxisse togam: Venerisque huic maximus usus,
Progenies; Urbi pater est, Urbique maritus:
Iustitiae cultor, rigidi servator honesti:
In commune bonus: nullosque Catonis in actus
Subrepsit partemque tulit sibi nata voluptas.
Interea trepido discedens agmine Magnus
Moenia Dardanii tenuit Campana coloni.
Haec placuit belli sedes, hinc summa moventi
Hostis in occursum sparsas extendere partes,
Umbrosis mediam qua collibus Apenninus
Erigit Italiam, nullo qua vertice tellus
Altius intumuit, propiusve accessit Olympo.
Mons inter geminas medius se porrigit undas
Inferni superique maris: collesque coercent
Hinc Tyrrhena vado frangentes aequora Pisae,
Illinc Dalmaticis obnoxia fluctibus Ancon.
Fontibus hic vastis immensos concipit amnes,
Fluminaque in gemini spargit divortia ponti.
In laevum cecidere latus veloxque Metaurus,
Crustumiumque rapax, et iunctus Sapis Isauro,
Senaque, et Adriacas qui verberat Aufidus undas:
Quoque magis nullum tellus se solvit in amnem,
Eridanus fractas devolvit in aequora silvas
Hesperiamque exhaurit aquis. Hunc fabula primum
Populea fluvium ripas umbrasse corona:
Cumque, diem pronum transverso limite ducens,
Succendit Phaethon flagrantibus aethera loris,
Gurgitibus raptis penitus tellure perusta,
Hunc habuisse pares Phoebeis ignibus undas.
Non minor hic Nilo, si non per plana iacentis
Aegypti Libycas Nilus stagnaret arenas.