Latin · ~9 min · Dactylic hexameter
Lines 2.642-2.696
Lucan, Civil War 2.642-696
Not analysed yet
Sed quid plura moror? totos mea, nate, per ortus
Bella feres, totoque urbes agitabis in orbe
Perdomitas: omnes redeant in castra triumphi.
Et vos, qui Latios signatis nomine fastos,
Primus in Epirum Boreas agat: inde per arva
Graiorum Macetumque novas adquirite vires,
Dum paci dat tempus hiems. Sic fatur, et omnes
Iussa gerunt, solvuntque cavas a litore puppes.
At numquam patiens pacis longaeque quietis
Armorum, ne quid fatis mutare liceret,
Adsequitur, generique premit vestigia Caesar.
Sufficerent aliis primo tot moenia cursu
Rapta, tot oppressae depulsis hostibus arces:
Ipsa, caput mundi, bellorum maxima merces,
Roma, capi facilis. Sed Caesar, in omnia praeceps,
Nil actum credens, cum quid superesset agendum,
Instat atrox: et adhuc, quamvis possederit omnem
Italiam, extremo sedeat quod litore Magnus,
Communem tamen esse dolet: nec rursus aperto
Vult hostes errare freto, sed molibus undas
Obstruit, et latum deiectis rupibus aequor.
Cedit in immensum cassus labor: omnia pontus
Haurit saxa vorax, montesque immiscet arenis:
Ut maris Aegaei medias si celsus in undas
Depellatur Eryx, nullae tamen aequore rupes
Emineant; vel si convulso vertice Gaurus
Decidat in fundum penitus stagnantis Averni.
Ergo ubi nulla vado tenuit sua pondera moles,
Tunc placuit caesis innectere vincula silvis,
Roboraque immensis late religare catenis.
Tales fama canit tumidam super aequora Xerxem
Construxisse vias, multum cum pontibus ausus,
Europamque Asiae, Sestonque admovit Abydo,
Incessitque fretum rapidi super Hellesponti,
Non Eurum Zephyrumque timens; cum vela ratesque
In medium deferret Athon. Sic ora profundi
Arctantur casu nemorum: tunc aggere multo
Surgit opus, longaeque tremunt super aequor turres.
Pompeius tellure nova compressa profundi
Ora videns, curis animum mordacibus angi,
Ut reseret pelagus, spargatque per aequora bellum.
Saepe Noto plenae, tensisque rudentibus actae
Ipsa maris per claustra rates fastigia molis
Discussere salo, spatiumque dedere carinis:
Tortaque per tenebras validis ballista lacertis,
Multifidas iaculata faces. Ut tempora tandem
Furtivae placuere fugae: ne litora clamor
Nauticus exagitet, neu buccina dividat horas,
Neu tuba praemonitos perducat ad aequora nautas,
Praecepit sociis. Iam coeperat ultima Virgo
Phoebum laturas ortu praecedere Chelas,
Cum taciti solvere rates. Non anchora voces
Movit, dum spissis avellitur uncus arenis:
Dum iuga curvantur mali, dumque ardua pinus
Erigitur, pavidi classis siluere magistri: