Latin · Dactylic hexameter
Lines 3.474-3.518
Lucan, Civil War 3.474-518
Not analysed yet
Ut tamen hostiles densa testudine muros
Tecta subit virtus, armisque innexa priores
Arma ferunt, galeamque extentus protegit umbo,
Quae prius ex longo nocuerunt missa recessu,
Iam post terga cadunt: nec Graiis flectere iactum,
Aut facilis labor est longinqua ad tela parati
Tormenti mutare modum: sed pondere solo
Contenti, nudis evolvunt saxa lacertis.
Dum fuit armorum series, ut grandine tecta
Innocua percussa sonant, sic omnia tela
Respuit: at postquam virtus incensa virorum
Perpetuam rupit defesso milite cratem,
Singula continuis cesserunt ictibus arma.
Tunc adoperta levi procedit vinea terra,
Sub cuius pluteis et tecta fronte latentes
Moliri nunc ima parant, et vertere ferro
Moenia: nunc aries suspenso fortior ictu
Incussus densi compagem solvere muri
Tentat, et impositis unum subducere saxis.
Sed super et flammis, et magnae fragmine molis,
Et sudibus crebris, et adusti roboris ictu
Percussae cedunt crates, frustraque labore
Exhausto fessus repetit tentoria miles.
Summa fuit Grais, starent ut moenia, voti.
Ultro acies inferre parant: armisque coruscas
Nocturni texere faces: audaxque iuventus
Erupit: non hasta viris, non letifer arcus,
Telum flamma fuit, rapiensque incendia ventus
Per Romana tulit celeri munimina cursu.
Nec, quamvis viridi lactetur robore, lentas
Ignis agit vires: teda sed raptus ab omni
Consequitur nigri spatiosa volumina fumi:
Nec solum silvas, sed saxa iugentia solvit,
Et crudae putri fluxerunt pulvere cautes.
Procubuit, maiorque iacens adparuit agger.
Spes victis telluris abit, placuitque profundo
Fortunam tentare mari Non robore picto
Ornatas decuit fulgens tutela carinas,
Sed rudis, et qualis procumbit montibus arbor,
Conseritur stabilis navalibus area bellis.
Et iam turrigeram Bruti comitata carinam
Venerat in fluctus Rhodani cum gurgite classis,
Stoechados arva tenens. Nec non et Graia iuventua,
Omne suum fatis voluit committere robur,
Grandaevosque senes mixtis armavit ephebis.