Latin · ~7 min · Dactylic hexameter
Lines 3.703-3.747
Lucan, Civil War 3.703-747
Not analysed yet
Sed, se per vacuos credit dum surgere fluctus,
Puppibus occurrit, tandemque sub aequore mansit.
Hi super hostiles iecerunt brachia remos,
Et ratium tenuere fugam. Non perdere letum
Maxima cura fuit; multus sua vulnera puppi
Adfixit moriens, et rostris abstulit ictus.
Stantem sublimi Tyrrhenum culmine prorae
Lygdamus excussa, Balearis tortor habenae,
Glande petens, solido fregit cava tempora plumbo.
Sedibus expulsi, postquam cruor omnia rupit
Vincula, procumbunt oculi: stat lumine rapto
Adtonitus, mortisque illas putat esse tenebras.
At postquam membris sensit constare vigorem,
Vos, ait, o socii, sicut tormenta soletis,
Me quoque mittendis rectum componite telis.
Egere quod superest animae, Tyrrhene, per omnes
Bellorum casus. Ingentem militis usum
Hoc habet ex magna defunctum parte cadaver:
Viventis feriere loco. Sic fatus in hostem
Caeca tela manu, sed non tamen irrita, mittit.
Excipit haec iuvenis generosi sanguinis Argus,
Qua iam non medius descendit in ilia venter,
Adiuvitque suo procumbens pondere ferrum.
Stabat diversa victae iam parte carinae
Infelix Argi genitor: non ille iuventae
Tempore Phocaicis ulli cessurus in armis:
Victum aevo robur cecidit, fessusque senecta
Exemplum, non miles erat. Qui, funere viso,
Saepe cadens longae senior per transtra carinae
Pervenit ad puppim, spirantesque invenit artus.
Non lacrimae cecidere genis, non pectora tundit,
Distentis toto riguit sed corpore palmis.
Nox subit, atque oculos vastae obduxere tenebrae,
Et miserum cernens agnoscere desinit Argum.
Ille caput labens et iam languentia colla,
Viso patre, levat: vox fauces nulla solutas
Prosequitur: tacito tantum petit oscula vultu,
Invitatque patris claudenda ad lumina dextram.
Ut torpore senex caruit, viresque cruentus
Coepit habere dolor, Non perdam tempora, dixit,
A saevis permissa deis, iugulumque senilem
Confodiam. Veniam misero concede parenti,
Arge, quod amplexus, extrema quod oscula fugi.
Nondum destituit calidus tua vulnera sanguis,
Semianimisque iaces, et adhuc potes esse superstes.