Latin · ~7 min · Dactylic hexameter
Lines 4.321-4.366
Lucan, Civil War 4.321-366
Not analysed yet
Hos licet in fluvios saniem tabemque ferarum,
Pallida Dictaeis, Caesar, nascentia saxis
Infundas aconita palam, Romana iuventus
Non decepta bibet. Torrentur viscera flamma,
Oraque sicca rigent squamosis aspera linguis.
Iam marcent venae, nulloque humore rigatus
Aeris alternos angustat pulmo meatus,
Rescissoque nocent suspiria dura palato.
Pandunt ora tamen, nocturnumque aera captant.
Exspectant imbres, quorum modo cuncta natabant
Impulsu, et siccis vultus in nubibus haerent.
Quoque magis miseros undae ieiunia solvant,
Non super arentem Meroen Cancrique sub axe,
Qua nudi Garamantes arant, sedere: sed inter
Stagnantem Sicorim et rapidum deprensus Iberum
Spectat vicinos sitiens exercitus amnes.
Iam domiti cessere duces, pacisque petendae
Auctor damnatis supplex Afranius armis,
Semianimes in castra trahens hostilia turmas,
Victoris stetit ante pedes. Servata precanti
Maiestas, non fracta malis, interque priorem
Fortunam casusque novos gerit omnia victi,
Sed ducis, et veniam securo pectore poscit:
Si me degeneri stravissent fata sub hoste
Non deerat fortis rapiendo dextera leto:
At nunc sola mihi est orandae caussa salutis,
Dignum donanda, Caesar, te credere vita.
Non partis studiis agimur, nec sumsimus arma
Consiliis inimica tuis. Nos denique bellum
Invenit civile duces; caussaeque priori,
Dum potuit, servata fides. Nil fata moramur:
Tradimus Hesperias gentes, aperimus Eoas,
Securumque orbis patimur post terga relicti.
Nec cruor effusus campis tibi bella peregit,
Nec ferrum lassaeque manus. Hoc hostibus unum,
Quod vincas, ignosce tuis. Nec magna petuntur.
Otia des fessis, vitam patiaris inermes
Degere, quam tribuis: campis prostrata iacere
Agmina nostra putes: neque enim felicibus armis
Misceri damnata decet, partemque triumphi
Captos ferre tui: turba haec sua fata peregit.
Hoc petimus, victos ne tecum vincere cogas.
Dixerat: at facilis Caesar vultuque serenus
Flectitur, atque usum belli poenamque remittit.
Ut primum iustae placuerunt foedera pacis,
Incustoditos decurrit miles ad amnes;