Latin · ~7 min · Dactylic hexameter
Lines 4.566-4.611
Lucan, Civil War 4.566-611
Not analysed yet
Non repetisse, fuit. Iam latis viscera lapsa
Semianimes traxere foris, multumque cruoris
Infudere mari. Despectam cernere lucem,
Victoresque suos vultu spectare superbo,
Et mortem sentire iuvat. Iam strage cruenta
Conspicitur cumulata ratis: bustisque remittunt
Corpora victores, ducibus mirantibus, ulli
Esse ducem tanti. Nullam maiore locuta est
Ore ratem totum discurrens fama per orbem.
Non tamen ignavae post haec exempla virorum
Percipient gentes, quam sit non ardua virtus
Servitium fugisse manu. Sed regna timentur
Ob ferrum, et saevis libertas uritur armis:
Ignoratque datos, ne quisquam serviat, enses.
Mors, utinam pavidos vitae subducere nolles,
Sed virtus te sola daret! Non segnior illo
Marte fuit, qui tunc Libycis exarsit in arvis.
Namque rates audax Lilybaeo litore solvit
Curio: nec forti velis Aquilone recepto
Inter semirutas magnae Carthaginis arces
Et Clupeam tenuit stationis litora notae:
Primaque castra locat cano procul aequore, qua se
Bagrada lentus agit, siccae sulcator arenae.
Inde petit tumulos exesasque undique rupes,
Antaei quae regna vocat non vana vetustas.
Nominis antiqui cupientem noscere caussas
Cognita per multos docuit rudis incola patres,
Nondum post genitos Tellus effeta gigantes,
Terribilem Libyeis partum concepit in antris.
Nec tam iusta fuit terrarum gloria Typhon,
Aut Tityos Briareusque ferox: coeloque pepercit,
Quod non Phlegraeis Antaeum sustulit arvis.
Hoc quoque tam vastas cumulavit munere vires
Terra sui foetus, quod, cum tetigere parentem,
Iam defecta vigent renovato robore membra.
Haec illi spelunca domus: latuisse sub alta
Rupe ferunt, epulas raptos habuisse leones.
Ad somnos non terga ferae praebere cubile
Adsuerunt, non silva torum: viresque resumit
In nuda tellure iacens. Periere coloni
Arvorum Libyes: pereunt, quos adpulit aequor,
Auxilioque diu virtus non usa cadendi,
Terrae spernit opes: invictus robore cunctis,
Quamvis staret, erat. Tandem vulgata cruenti
Fama mali, terras monstris aequorque levantem
Magnanimum Alciden Libycas excivit in oras.