Latin · ~7 min · Dactylic hexameter
Lines 4.660-4.704
Lucan, Civil War 4.660-704
Not analysed yet
Romana hos primum tenuit victoria campos.
Curio laetatus, tamquam fortuna locorum
Bella gerat, servetque ducum sibi fata priorum,
Felici non fausta loco tentoria ponens,
Indulsit castris, et collibus abstulit omen,
Sollicitatque feros non aequis viribus hostes.
Omnis Romanis quae cesserat Africa signis,
Tunc Vari sub iure fuit: qui, robore quamquam
Confisus Latio, regis tamen undique vires
Excivit Libycae gentis, extremaque mundi
Signa, suum comitata Iubam. Non fusior ulli
Terra fuit domino: qua sunt longissima regna,
Cardine ab occiduo vicinus Gadibus Atlas
Terminat: a medio confinis Syrtibus Hammon:
At qua lata iacet vasti plaga fervida regni,
Distinet Oceanum, zonaeque exusta calentis
Sufficiunt spatio. Populi tot castra sequuntur:
Autololes, Numidaeque vagi, semperque paratus
Inculto Gaetulus equo: tunc concolor Indo
Maurus, inops Nasamon, mixti Garamante perusto
Marmaridae volucres, aequaturusque sagittas
Medorum, tremulum cum torsit missile, Mazax:
Et gens quae nudo residens Massylia dorso
Ora levi flectit frenorum nescia virga:
Et solitus vacuis errare mapalibus Afer
Venator, ferrique simul fiducia non est,
Vestibus iratos laxis operire leones.
Nec solum studiis civilibus arma parabat,
Privatae sed bella dabat Iuba concitus irae.
Hunc quoque, quo superos humanaque polluit anno,
Lege tribunicia solio depellere avorum
Curio tentarat, Libyamque auferre tyranno,
Dum regnum te, Roma, facit. Memor ille doloris
Hoc bellum sceptri fructum putat esse retenti.
Hac igitur regis trepidat iam Curio fama,
Et quod Caesareis numquam devota iuventus
Illa nimis castris, nec Rheni miles in undis
Exploratus erat, Corfini captus in arce,
Infidusque novis ducibus, dubiusque priori,
Fas utrumque putat. Sed postquam languida segni
Cernit cuncta metu, nocturnaque munia valli
Desolata fuga, trepida sic mente profatur:
Audendo magnus tegitur timor: arma capessam
Ipse prior: campum miles descendat in aequum,
Dum meus est: variam semper dant otia mentem.