Latin · ~7 min · Dactylic hexameter
Lines 4.754-4.798
Lucan, Civil War 4.754-798
Not analysed yet
Fessa iacet cervix. Fumant sudoribus artus,
Oraque proiecta squalent arentia lingua:
Pectora rauca gemunt, quae creber anhelitus urguet:
Et defecta gravis longe trahit ilia pulsus:
Siccaque sanguineis durescit spuma lupatis.
Iamque gradum neque verberibus stimulisque coacti,
Nec quamvis crebris iussi calcaribus addunt.
Vulneribus coguntur equi. Nec profuit ulli
Cornipedis rupisse moras: neque enim impetus illis
Incursusque fuit: tantum profertur ad hostes,
Et spatium iaculis oblato vulnere donat.
At vagus Afer equos ut primum emisit in agmen,
Tunc campi tremuere sono: terraque soluta,
Quantus Bistonio torquetur turbine, pulvis
Aera nube sua texit, traxitque tenebras.
Ut vero in pedites fatum miserabile belli
Incubuit, nullo dubii discrimine Martis
Ancipites steterunt casus, sed tempora pugnae
Mors tenuit. Neque enim licuit procurrere contra,
Et miscere manus. Sic undique septa iuventus
Cominus obliquis et rectis eminus hastis
Obruitur: non vulneribus nec sanguine, solum
Telorum nimbo peritura, ac pondere ferri.
Ergo acies tantae parum spissantur in orbem:
Ac, si quis metuens medium correpsit in agmen,
Vix impune suos inter convertitur enses:
Densaturque globus, quantum pede prima relato
Constrinxit gyros acies. Non arma movendi
Iam locus est pressis: stipataque membra teruntur:
Frangitur armatum colliso pectore pectus.
Non tam laeta tulit victor spectacula Maurus,
Quam fortuna dabat: fluvios non ille cruoris,
Membrorumque videt lapsum, et ferientia terram
Corpora: compressum turba stetit omne cadaver.
Excitet invisas dirae Carthaginis umbras
Inferiis fortuna novis: ferat ista cruentus
Hannibal et Poeni tam dira piacula manes.
Romanam, superi, Libyca tellure ruinam
Pompeio prodesse nefas, votisque senatus.
Africa nos potius vincat sibi. Curio fusas
Ut vidit campis acies, et cernere tantas
Permisit clades compressus sanguine pulvis,
Non tulit adflictis animam producere rebus,
Aut sperare fugam: ceciditque in strage suorum,
Impiger ad letum, et fortis virtute coacta.