Latin · ~7 min · Dactylic hexameter
Lines 5.343-5.384
Lucan, Civil War 5.343-384
Not analysed yet
Humanum paucis vivit genus. Orbis Iberi
Horror et Arctoi nostro sub nomine miles,
Pompeio certe fugeres duce. Fortis in armis
Caesareis Labienus erat: nunc, transfuga vilis,
Cum duce praelato terras atque aequora lustrat.
Nec melior mihi vestra fides, si bella nec hoste
Nec duce me geritis. Quisquis mea signa relinquit,
Nec Pompeianis tradit sua partibus arma,
Hic numquam vult esse meus. Sunt ista profecto
Curae castra deis, qui me committere tantis
Non nisi mutato voluerunt milite bellis.
Heu, quantum Fortuna humeris iam pondera fessis
Amolitur onus! sperantes omnia dextras
Exarmare datur, quibus hic non sufficit orbis.
Iam certe mihi bella geram: discedite castris,
Tradite nostra viris ignavi signa Quirites.
At paucos, quibus haec rabies auctoribus arsit,
Non Caesar, sed poena tenet. Procumbite terra,
Infidumque caput feriendaque tendite colla.
Et tu, quo solo stabunt iam robore castra,
Tiro rudis, specta poenas, et disce ferire,
Disce mori. Tremuit saeva sub voce minantis
Vulgus iners: unumque caput tam magna iuventus
Privatum factura timet: velut ensibus ipsis
Imperet, invito moturus milite ferrum.
Ipse pavet, ne tela sibi dextraeque negentur
Ad scelus hoc Caesar: vicit patientia saevi
Spem ducis, et iugulos, non tantum praestitit enses.
Nil magis, adsuetas sceleri quam perdere mentes,
Atque perire timet; tam diro foederis ictu
Parta quies, poenaque redit placata iuventus.
Brundusium decimis iubet hanc adtingere castris,
Et cunctas revocare rates, quas avius Hydrus,
Antiquusque Taras, secretaque litora Leucae,
Quas recipit Salapina palus, et subdita Sipus
Montibus: Ausoniam qua torquens frugifer oram,
Dalmatico Boreae, Calabroque obnoxius Austro
Appulus Hadriacas exit Garganus in undas.
Ipse petit trepidam tutus sine milite Romam,
Iam doctam servire togae: populoque precanti
Scilicet indulgens, summum dictator honorem
Contigit, et laetos fecit se console fastos.