Latin · ~7 min · Dactylic hexameter
Lines 5.526-5.570
Lucan, Civil War 5.526-570
Not analysed yet
Securus belli: praedam civilibus armis
Scit non esse casas. O vitae tuta facultas
Pauperis, angustique lares! o munera nondum
Intellecta deum! quibus hoc contingere templis
Aut potuit muris, nullo trepidare tumultu,
Caesarea pulsante manu? Tum poste recluso,
Dux ait: Exspecta votis maiora modestis,
Spesque tuas laxa, iuvenis. Si iussa secutus
Me vehis Hesperiam, non ultra cuncta carinae
Debebis, manibusque inopem duxisse senectam.
Ne cessa praebere deo tua fata, volenti
Angustos opibus subitis implere Penates.
Sic fatur: quamquam plebeio tectus amictu,
Indocilis privata loqui. Tum pauper Amyclas:
Multa quidem prohibent nocturno credere ponto.
Nam sol non rutilas deduxit in aequora nubes
Concordesque tulit radios: Noton altera Phoebi,
Altera pars Borean diducta luce vocabat.
Orbe quoque exhaustus medio languensque recessit,
Spectantes oculos infirmo lumine passus.
Lunaque non gracili surrexit lucida cornu,
Aut orbis medii puros exesa recessus:
Nec duxit recto tenuata cacumina cornu,
Ventorumque nota rubuit: tum lurida pallens
Ora tulit, vultu sub nubem tristis ituro.
Sed mihi nec motus nemorum, nec litoris ictus,
Nec placet incertus, qui provocat aequora, Delphin:
Aut siccum quod mergus amat: quodque ausa volare
Ardea sublimis pennae confisa natanti:
Quodque caput spargens undis, velut occupet imbrem,
Instabili gressu metitur litora cornix.
Sed si magnarum poscunt discrimina rerum,
Haud dubitem praebere manus. Vel litora tangam
Iussa, vel hoc potius pelagus flatusque negabunt.
Haec fatus, solvensque ratem, dat carbasa ventis:
Ad quorum motus non solum lapsa per altum
Aera dispersos traxere cadentia sulcos
Sidera: sed summis etiam quae fixa tenentur
Astra polis, sunt visa quati. Niger inficit horror
Terga maris: longo per multa volumina tractu
Aestuat unda minax, flatusque incerta futuri:
Turbida testantur conceptos aequora ventos.
Tunc rector trepidae fatur ratis: Adspice, saevum
Quanta paret pelagus. Zephyros intendat, an Euros,
Incertum est. Puppim dubius ferit undique pontus.