Latin · ~7 min · Dactylic hexameter
Lines 5.615-5.657
Lucan, Civil War 5.615-657
Not analysed yet
Ah quoties frustra pulsatos aequore montes
Obruit illa dies! quam celsa cacumina pessum
Tellus victa dedit! Non illo litore surgunt
Tam validi fluctus, alioque ex orbe voluti
A magno venere mari, mundumque coercens
Monstriferos agit unda sinus. Sic rector Olympi
Cuspide fraterna lassatum in saecula fulmen
Adiuvit, regnoque accessit terra secundo,
Cum mare convolvit gentes, cum litora Tethys
Noluit ulla pati, coelo contenta teneri.
Nunc quoque tanta maris moles crevisset in astra,
Ni superum rector pressisset nubibus undas.
Non coeli nox illa fuit: latet obsitus aer
Infernae pallore domus, nimbisque gravatus
Deprimitur, fluctusque in nubibus accipit imbrem.
Lux etiam metuenda perit, nec fulgura currunt
Clara, sed obscurum nimbosus dissilit aer.
Tunc superum convexa fremunt, atque arduus axis
Insonuit, motaque poli compage laborant
Extimuit natura chaos: rupisse videntur
Concordes elementa moras, rursusque redire
Nox manes mixtura deis. Spes una salutis,
Quod tanta mundi nondum periere ruina.
Quantum Leucadio placidus de vertice pontus
Despicitum; tantum nautae videre trementes
Fluctibus e summis praeceps mare: quumque tumentes
Rursus hiant undae, vix eminet aequore malus.
Nubila tanguntur velis, et terra carina.
Nam pelagus, qua parte sedet, non celat arenas:
Exhaustum in tumulos, omnisque in fluctibus unda est.
Artis opem vicere metus: nescitque magister,
Quam frangat, cui cedat aquae. Discordia ponti
Succurrit miseris, fluctusque evertere puppim
Non valet in fluctus: victum latus unda repellens
Erigit, atque omni surgit ratis ardua vento.
Non humilem Sasona vadis, non litora curvae
Thessaliae saxosa pavent, oraeque malignos
Ambraciae portus: scopulosa Ceraunia nautae
Summa timent. Credit iam digna pericula Caesar
Fatis esse suis. Tantusne evertere, dixit,
Me superis labor est: parva quem puppe sedentem
Tam magno petiere mari? Si gloria leti
Est pelago donata mei, bellisque negamur;