Latin · ~7 min · Dactylic hexameter
Lines 6.1-6.47
Lucan, Civil War 6.1-47
Not analysed yet
Postquam castra duces, pugnae iam mente propinqui,
Imposuere iugis, admotaque cominus arma,
Parque suum videri dei, capere omnia Caesar
Moenia Graiorum spernit, Martemque secundum
Iam nisi de genero fatis debere recusat.
Funestam mundo votis petit omnibus horam,
In casum quae cuncta ferat. Placet alea fati
Alterutrum mersura caput. Ter collibus omnes
Explicuit turmas et signa minantia pugnam,
Testatus numquam Latiae se deesse ruinae.
Ut videt ad nullos exciri posse tumultus
In pugnam generum, sed clauso fidere vallo,
Signa movet, tectusque via dumosa per arva
Dyrrhachii praeceps rapiendas tendit ad arces.
Hoc iter aequoreo praecepit limite Magnus,
Quemque vocat collem Taulantius incola Petram,
Insedit castris, Ephyraeaque moenia servat,
Defendens tutam vel solis turribus urbem.
Non opus hanc veterum nec moles structa tuetur
Humanusque labor, facilis, licet ardua tollat,
Cedere vel bellis, vel cuncta moventibus annis:
Sed munimen habet, nullo quassabile ferro,
Naturam sedemque loci. Nam clausa profundo
Undique praecipiti scopulisque vomentibus aequor,
Exiguo debet, quod non est insula, colli.
Terribiles ratibus sustentant moenia cautes,
Ioniumque furens rapido cum tollitur Austro,
Templa domosque quatit, spumatque in culmina pontus.
Huc avidam belli rapuit spes improba mentem
Caesaris, ut vastis diffusum collibus hostem
Cingeret ignarum, ducto procul aggere valli.
Metitur terras oculis: nec cespite tantum
Contentus fragili subitos adtollere muros,
Ingentes cautes, avulsaque saxa metallis,
Graiorumque domos, direptaque moenia transfert.
Exstruitur, quod non aries impellere saevus,
Quod non ulla queat violenti machina belli.
Franguntur montes, planumque per ardua Caesar
Ducit opus: pandit fossas, turritaque summis
Disponit castella iugis, magnoque recursu
Amplexus fines, saltus, nemorosaque tesqua,
Et silvas, vastaque feras indagine claudit.
Non desunt campi, non desunt pabula Magno,
Castraque Caesareo circumdatus aggere mutat.
Flumina tot cursus illic exorta fatigant,
Illic mersa suos: operumque ut summa revisat,
Defessus Caesar mediis intermanet agris.