Latin · ~7 min · Dactylic hexameter
Lines 6.184-6.227
Lucan, Civil War 6.184-227
Not analysed yet
Tunc densos inter cuneos compressus et omni
Vallatus bello vincit, quem respicit, hostem.
Iamque hebes et crasso non asper sanguine mucro
Perdidit ensis opus, frangit sine vulnere membra.
Illum tota petit moles, illum omnia tela:
Nulla fuit non certa manus, non lancea felix,
Parque novum Fortuna videt concurrere, bellum
Atque virum. Fortis crebris sonat ictibus umbo,
Et galeae fragmenta cavae compressa perurunt
Tempora: nec quidquam nudis vitalibus obstat
Iam, praeter stantes in summis ossibus hastas.
Quid nunc, vesani, iaculis levibusque sagittis
Perditis haesuros numquam vitalibus ictus?
Hunc aut tortilibus vibrata phalarica nervis
Obruat, aut vasti muralia pondera saxi:
Hunc aries ferro ballistaque limine portae
Summoveat. Stat non fragilis pro Caesare murus,
Pompeiumque tenet. Iam pectora non tegit armis,
Ac veritus credi clypeo, laevaque vacasse,
Aut culpa vixisse sua, tot vulnera belli
Solus obit, densamque ferens in pectore silvam,
Iam gradibus fessis, in quem cadat, eligit hostem.
Sic Libycus densis elephas oppressus ab armis
Omne repercussum squalenti missile tergo
Frangit, et haerentes mota cute discutit hastas:
Viscera tuta latent penitus, citraque cruorem
Confixae stant tela ferae: tot facta sagittis,
Tot iaculis, unam non explent vulnera mortem.
Dictaea procul ecce manu Gortynis arundo
Tenditur in Scaevam, quae voto certior omni
In caput atque oculi laevum descendit in orbem.
Ille moras ferri, nervorum et vincula rumpit,
Adfixam vellens oculo pendente sagittam
Intrepidus, telumque suo cum lumine calcat.
Pannonis haud aliter post ictum saevior ursa,
Cum iaculum parva Libys amentavit habena,
Se rotat in vulnus: telumque irata receptum
Impetit, et secum fugientem circuit hastam.
Perdiderat vultum rabies: stetit imbre cruento
Informis facies: laetus fragor aethera pulsat
Victorum: maiora viris e sanguine parvo
Gaudia non faceret conspectum in Caesare vulnus.